Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Britannia per tot spatia diffusa, tam diversis pulsata fluctibus, tamen magis ad magnitudinis suae fidem potest varios civium mores quam tantorum litorum sinus et nomina proferre. Tamquam alium in Oceano orbem faceret, omnis animi genera incolis insevit. Non alia insula toto terrarum ambitu illustrior. Sicilia, Crete,CretaCyprus visae regni fortunam et nomen capere posse; non si in unum corpus transeant, uni Britanniae terrarum spatiis aut opibus pares.pares sintPriscis quoque temporibus armis inclytis strenua materiam fabulis dedit, quae plurimarum gentium ingeniis linguisque vulgatae sunt, quasi nihil eximium fingi posset quod non apte caderet in alumnos Britanniae. Olim quidem inter novem principes distributa. Mox bellis atque foederibus mutati cum regibus gentium fines, donec tribus dominis fortuna totius insulae cederet: Saxonum coloniis, quos Anglos appellamus, sub unius sceptri felicitatem coactis; Britannorum vero reliquiisreliquispertinaciter insidentibus Cambriae montes (haec nobis hodie Wallia est); et Scotis, quibus iam diu excisorum Pictorum portio accesserat, ad septentrionem colentibus. Mox Cambria diuturnitate bellorum macerata totius Angliae consensui impar fuit. At Scotia spe quidem victoriae minor, sed cuius spiritus Anglia non domaret, veluti in aemulationis argumentum, non pervicacius armis quam diversa ab Anglis indole pugnare suos iussit, donec noxiosissimam aemulationem fata damnarunt, nunc utrisque imposito rege, cuius spiritu insula in unum imperium coaluit.

Anglia felicibus pascuis et ad multas variasque arbores commoda humo commeantium oculos pulcherrima viriditate mulcet, gratuitis etiam bonis plebis animos in segnitiem exsolvens. Pabulum illic passim pinguibus campis abundat, boum equorumque armenta ad perpetuam eiusmodi animalium aviditatem explens; alibi autem siccioribus arvis et humili gramine induentibus terram, suprasuper
recte quantum ad significationem, sed cf. Argenis 3.18.4
fidem multos greges educat excusatque utilissimam et ad ovilia factam sterilitatem. Ne hiemis quidem rigor assueta libero aÎri pecora (nisi forte supra morem inhorruerit) in stabula aut ovilia deducit. Iis sufficere solent nuda sub dio cubilia herbaeque quas hibernus tepor alit. Quippe hiemes non illic pro plaga et septentrionis vicinia asperae, cum vehementer Gallicam oram quatiant, qua Britanniae adversa est, multoque rigidius Batavorum caelo incubent.

In tanta aÎris indulgentia Britannicus ager omnis generis semina facile concipit atque servat. Proceras habet lauros; rorismarini planta, apud multas gentes ipsa cura qua educatur pretiosa, hic vulgaris et nonnumquam in saepes velut ad hortorum custodiam stipata. Vitem alere potest uvasque ad maturitatem perducere. Nam et Cantii amoenitas crebro collium dorso suspensa et Wintoniensis regio, cum ceteris ad meridiem ortumve spectantibus, olim vineta habuÍre, quae deinde pascuorum utilitas viliusque redemptum ex Aquitania vinum exemit. Lupi quoque ea insulae parte exacti nudos greges et vix alicui molosso creditos non infestant.

Nam diligentia antiquorum, cum grassaretur luporum rabies curamque pastorum aut fatigaret aut falleret, totum in iis sedibus tam pervicacis ferae genus exstinxit. Ita fortuna per patientiam pecorum sub dio durantium et mirabile luporum exitium profusas nec aestimatas opes videtur indulsisse. Cibo, corio, vellere velut exundantis terrae muneribus populus in otio et plerumque oblivione laboris ditescit. Ne quidem in colendo croco labor, quem optimum habent, facili herba oblatas in floribus opes non in ullius curae aut industriae praemium aperiente. Et ne quid tam propenso fato desit, transmarinum militem ante aliquot aetates non viderunt. Domestici autem motus hoc saeculo rari, neque in Anglia, ut alibi terrarum, solent bella consenescere. Saepe octiduum ingentes simul turbas quam parit tam absolvit. In homines saeviunt, non in opes et tecta, et subitae acies adhuc crudas surgentesque lites dirimunt.

Tam spontanea felicitas securum et opulentum vulgus non modico tumore sustollit, ut neque pro consuetudine ceterarum regionum timida humanitas et patriciorum dignitatem reverita mitiget mores plebis, et plerumque rudiora artificia tot divitiarum tantique otii crimen fiant. Nam artem aliquam professuri septem annis, ut plurimum, tirocinia deponunt. Ubi vero peractis rudimentis in collegium artificum adoptantur, quasi laboribus exempti sub se alios tirones asciscunt, edoctosque breviter in officinis prostituunt. Tunc ipsi non solemnes modo dies sed et fastos (quis credat?) si sudum est, vario ludo in proximis campis exercent; nubilos in diversoriis oblectant; prorsus ut artificia impolitius habeant, quippe discipulorum peritiae credita, et eorum redemptores contumacius urgeantur ad pretium, quo et tironum labor et desidia magistri ali possit. Diligens tamen nonnullarumnonnullarumnonnullorumoperarum industria exactis artificiis eminens pretiumque per orbem merentibus satis prodit in ea regione eiusmodi studia non stipatis caeli vitio animis, sed nimia felicitate laborare. Ut enim ad exstimulanda ingenia artesque fovendas nimis cruda aut avara imperia nihil iuvant, depressis populi mentibus et desperatione solutis, ita fortuna lasciviens laborique haud aliter quam per ludum intenta plebis solertiam non attollit ad exactam artium curam.

Nullibi in tam ingenti regno vectigal, non in urbibus pontiumve discriminibus publicanorum stationes, praeterquam iis locis unde naves in exteras plagas solvunt. (Nam importatas merces aut quae inde exportantur profiteri apud eos necesse est qui a rege portorium conduxerunt.)

Sed nec plebis superbia acerbior peregrinis quam in patricios suae gentis exserta est, qui opulentiam suae patriae luunt rusticorum fastidio seipsos paene primis ordinibus stirpibusque aequantium, et indignationis suae tam pretiosam causam odisse interdum non verentur. Summa tamen apud omnes nobilitatis reverentia, quam intra brevem eorum numerum aestimant quos dominos vocant. Hi sunt duces, marchiones, comites, et barones; ducum et marchionum omnes liberi, ex comitum filiis maior natu. Illis quoque episcopos maiorum pietas adiunxit. Apud hos proceres ad omnia obsequia descendere non indignum, et ipsi velut in terram positos contemplantes suum fastigium non ignorant. Nec illae dignitates emptionis commercio producuntur in vulgus nummorumque fortunam, sed successionis serie transeunt in heredem, vel beneficio regis novi quoque optimates in hos gradus adoptantur. Et ne hoc inane existimes decus; multa publice constituta tam ambitioso nomini reverentiam cultumque conciliant. Si contigerit aeri alieno impares esse, urgentibus creditoribus in eorum corpora nullum ius esse potest, quamquam in Anglia debitores etiam in iudicium non vocatos saepe carcer accipiat. Sed hoc illustrius, quod maximorum criminum accusati, scilicet in ipsam rempublicam iniisse consilia, de equuleo securi sunt. Veritatem ab iis per tormenta posse exprimi noluÍre qui leges condiderunt.

Anglis ut plurimum gravis animus et in se velut ad consilium seductus; seipsos et suae gentis mores, ingenia, animos eximie mirantur. Dum salutant aut scribunt, descendere ad verba imaginariae servitutis quae istorum saeculorum blandities invenit, nisi forte externis moribus imbuti, non sustinent. Populus rei maritimae studiosus, neque aliud tantae insulae validius munimentum quam tot nautarum sedulitas. Nec in castris quam navibus peior miles, praesertim si externo aÎri assuevit cibisque, quos saepe inexpertos avidius Angli gustant. Nam haec gulae incommoda a Britannia delatas legiones non semel absumpserunt. Et classem Elizabethae Reginae auspiciis Lusitaniae litoribus applicatam, cum Angli stragem hostium et vastitatem fecissent, nimius aestus et suavitas pomorum ac baccarum, quas illa plaga habet, paene totam debellavit.

Discrimina omnia et adeo mortem impetu plus quam iudicio spernunt. Et hinc utilissimos militum dixeris, ubi ducum suorum consilio reguntur. Sua autem sponte ruentes et illa audaciae caligine pleni de se saepius post funestos exitus queri quam de fortuna debuerunt. In Belgio cum studia partium nuper et arma saevirent, milites Hispanicarum partium aliquot a Batavis capti erant et suspendio conficiendi. (Ita visum referre vicem hosti, qui captivos eodem lethi genere perdiderat.) Sed in omnes saevire non placuit. Ex quattuor et viginti (tot enim capti erant) octo ad laqueum destinantur; ceteris incolumitas promissa est. Demissae igitur in cassidem sortes, iussique singuli suum fatum extrahere. Qui tesseram sustulisset nulla nota insignem periculum effugeret; qui ferali imagine impressam statim ab infelici arbore penderet. Omnium mentibus ingens periculi imago inerrabat. Quidam praecipue Hispanus votis lacrimisque misericordiam plurimorum, etiam aliquorum risum elicuit. Erat in illa sorte ac periculo Anglus e militum vulgo, qui ingenti vitae neglectu accessit ad cassidem et tesseram nil cunctatus adduxit. Favit sors; erat illa salutaris. Exemptus periculo accedit ad Hispanum, adhuc fatali cassidi manum credere dubitantem, decemque aureisaureospactus (fides Numinis!) iudices rogat ut Hispano extra aleam misso sibi iterum liceat fortunam experiri. Furioso vitamque tantulis nummis aestimanti iudices annuerunt, et is rursus felici tessera evasit, non hac gemina modo, sed et simplici salute indignus quam adeo vilem habuerat.

Leges quibus utuntur Anglis Gallica lingua, sed veteri et ab hoc saeculo abhorrente, ii tradiderunt, quos Normannia ad eorum sceptrum transmisit. Paucae illae etiam et plerumque ambiguae. De cetero, consuetudo et consulta sapientum sufficiunt magno aditu ad lites et infinitam iudicum potestatem. Et arcanum populi ingenium, tamquam Neustricae originis habitus retinens, ad subtilitates apertum est quae litibus forum implent. Et inde vulgatam fabulam crediderim inesse Anglis caudas.

Consuetudinum autem ac legum, quaecumque a maioribus inoleverunt, adeo patientes sunt ut iam olim sancitas, rudi adhuc tam peccantium vitio quam legum sanctitate, etiam nunc mutare aut delere religio illis sit. Unde enim - nisi ab hac maiorum incauta bonitate - lex viget ut maritus iubeatur prolem agnoscere heredemque habere anno post aut amplius natam quam ipse ultimo ab uxore discesserit, modo constet interim a Britannicis litoribus in exteras regiones non evectum?

In philosophia autem ac mathesi, terrarumque et astrorum scientiis nulla est tam prodigiosa sententia quae non ex hac regione auctores invenerit vel turbam amatorum, vividam quidem sed modum curiosae subtilitati et per innumeras disputationes effusae non invenientem. Terram circumagi, non caelum; solem cum siderum lata serie non inhaerere caelestibus globis; sed et globos eiusmodi nusquam esse; et quicquid philosophi deliraverunt multi ex his opinantur aut credere simulant, tamquam altius supraque vulgi ingenium spiraturi, si videantur communem sapientiam ut profanam vilemque neglegere, altius in arcana Naturae, quae pauci deprehenderunt, intuentes.

Sed ut nihil animos magis agit quam religionis sensus, ita multo acrius eiusmodi disputationibus incumbunt. Nec quicquam in Numinis cultu modicum possunt, qualemcumque sibi speciem pietatis persuaserint. Prioribus saeculis aucti opibus homines in solitudinem et eremum iurantes, adeo ut opimaoptima
vox a Barclaio amata; cf. Argenis 2.9.3, 3.18.4, alibi
pars regni fundorumque huic pietati concesserit, nimis timido et periculoso voto, tam illorum qui dabant quam eorum quibus haec ipsa concedebantur, cum illi paeneom. paenerempublicam exhaurirent, isti autem in luxum se agi tantae fortunae vitio sinerent, mox in invidiam secum quoque sacra tracturi. Et hanc quidem colendi Numinis rationem iam Anglia publice eiuravit, multi autem sic in contrarium divertere, ut quo longius a vestigiis patrum absunt, eo se propiores caelo credant - nec id tamen publico consilio aut, si deprehendi contigerit, palam inulto, sed elusis per privatas superstitiones animis novamque ac propriam et per hoc sibi gratiorem pietatem fingentibus. Itaque quos haec cepit superba suavitas praeter ceteros sapiendi, in varia nomina abierunt legesque diversas, non ipsa hominum auctoritate aut numero, sed pertinacia sancitas. Et quod miserabili risu dignissimum putes, crudelibus edictis illae sectae invicem saeviunt: unos se caelestium rerum participes; exsortes ceteros omnes esse.

Forte in unam superstitionem consenserat cum duobus liberis pater, e plebe vir, sive vulgus intra opus aut ingeniorum humilitatem aestimes. Illi tres unam rempublicam sectamque faciebant (et saepe non pluribus hae religiones constant). Tandem pervicacius inter se de divina re agentibus decessit primum a filiis pater, non quod meliora sentiret sed diversa, et ab illis de communione sanctorum (nam sic nugatores dicebant) eiectus est. Porro sancti non his alii praeter seipsosseipsosseipsoseerant. Mox autem et discissis mentibus alter fratrum alterum a caelesti consortio exclusit. Sic de angusta ecclesia et trium hominum numero definita tres quoque ecclesiae natae sunt, prodigioso scelere et in amentiam prono. Nec perfunctorie vesani pro somniis suis pugnant. Novae in dies sectae rapiuntur ad tribunal, in quibus nihil simile praeter unam contumaciam iudices vident. Foeda, indigna hominibus sentiunt. Non ullius praeeunte vestigio errantes, sibi quid credant auctores sunt; non tormenta perhorrescunt; non salubribus consiliis aut prudentiae acquiescentes; igne quoque consumpti se ipsi furori suo litant.

Iam vero peregrinis cum hoc populo agentibus ingens cautio esse debet, ne ex paucis ac fortasse plebeiis totam gentem aestiment, sed neque instituenda est ratio qua mores tam diversos excipiant. Ferox vulgus, ubi vino aut ira incaluit, nonnumquam superbiam tumoremque in hospitum iniuriam vertit. In tanto turbineturbineturbidineanimorum eos per aemulae superbiae contumaciam lacessere velle paulo aliquid supra dementiae malum esset. Nec tunc quidem tempestivum est tuam causam fidenterfidentiusfidentiororare in saevo aegroque tumultu, multo minus magnitudinem animi ostentare defensionem meditantis. Leni et placido questu melius exarmaveris irruentes; necom. necignobiles preces erunt quibus primum aestum mitigabismitigare conaberisin furorem euntium. Nam hic torrens, si nullo obice irritetur, momento languebit. Et haec quidem timidae prudentiae cautio adhibenda, ubi in oppidis agrisve multitudo in advocationem eorum qui in te primi desaeviunt aut concurrit aut timeri certe potest. In solitudine autem et ubicumque non impari certamine potes ingruentes refutare, tunc exserendaexserendaexercenda
i.e. velut ensis tuus
est, saltem ad speciem, vis animi contumelias non ferentis, qua terrebis non vera virtute insultantes et iniuriam pati tam idoneos quam inferre.

Magistratus porro ac iudices, peregrinorum questibus faciles, haud inultam popularium in illos iniuriam ire sinent, si modo non peccaverit multitudo quam accusari pronum, plecti autem ubique difficile et ut plurimum nefas. Et adeo hospitalia tribunalia in ea gente erecta sunt ut sive externus actor sit faventes iudices habeat, sivesiveciveuno crimine cum indigena reus, cive ad virgas furcamque destinato, ipse interdum nihil acerbius iubeatur quam a Britannia excedere. Patriciis quoque animus ad excipiendos peregrinos sponte factus, et fama illius comitatis cum honesto ambitu quaerunt, ut neminem possit peregrinationis Britannicae paenitere, nisi aversis incultisque moribus in barbariem natum aut indignum qui optimatum consortio misceatur. Cum his tamen qui sui fastigii gravem cultum ipso gestu atque verbis magnifice adornant, ex adverso componendus est gradus ad certamen maiestatis, ne te forte aut ex sua gravitate aut ex tua oratione aestiment, quae non Italicae Gallicaeve humilitatis more demittenda est. Evilesces alioquin apud homines non assuetos huic generi humanitatis per alternas blanditias mentientis.

Britannia in septentrionem excurrente, Angliam Scotia excipit, inclyto sceptro supra fidem et aetatem regnorum ceterorum, quippe viginti iam saeculis sui imperii fortunam in unius familiae hereditatem servavit. Centum et octo reges a primo Fergusio in Iacobum Britannicum numerantur, qui tot regibus Anglicam nobilitatem addens, nunc primum uno imperio omnes insulae partes iunxit.

Scotis animus ad humanae consuetudinis culturam facilis, corporis habitus supra multas gentes decens,decensom. decensceteraque cum Gallis communia praeter soli ubertatem. Nam regio ad septentrionem porrecta nec frumento ubique idonea multis locis steriles montes habet neque illos saltem nemoribus indutos, praeterquam ea plaga quae horridius in caelum exsurgens silvestre et barbarum cognomen incolis suis fecit. Fortissimae tamen genti multum cibum de avium ferarumque, armentorum etiam et gregum frequentia natura paravit. Trecentorum cervorum aut amplius agmen videre non insuetum; multo plures incolarum industria cogit ad venantium procerum voluptatem. Neque ex patriis bonis desunt quae advectis exterarum gentium mercibus ad necessarios usus permutent. Sed inopiam aeris nullo artificio emoliuntur. Sic in patria facillime degentes, etiam numerosis clientibus graves, non in exteris locis simili cultu et fortunae suae pari vivere possunt. Nulli tamen magis memores suae stirpis adeo ut familiae decus malint interdum sua paupertate foedare quam supprimere intempestivos titulos et suae cognationis parumper oblivisci. Nam in regione virorum fecundiore quam frugum, necesse est clarissimi sanguinis multos in egestatem nasci, quibus per diversa terrarum quaerentibus opes (nec alii fide aut industria praecellent) et ad praeconia suae nobilitatis obstinatis saepius audientium risus quam lacrimae et fides accessit.

Ipsam autem regionem in se quoque animosam passim inimicitiae exercent supra fas humanitatis aut odii etiam saevae. Quippe per familias et cognomina discreti suarum gentium principes habent illos qui in antiquissimam familiae hereditatem successerunt. Eos ita observant ut vix patriae caritas maior sit, et ad ipsos laesi confugiunt, patrocinio viribusque suae familae usuri. Ita saepe modica iurgia et inter obscuros magnis et indignis motibus suffecerunt, dum utrimque iurgantes apud illos suae gentis principes dequesti privatas contumelias in ipsarum familiarum iniuriam vertunt. Neque rem modico sanguine peragunt. Interdum in agmen et veluti aciem coacti desaeviunt, et insita inimicitiarum vis in heredes quoque abit. Caedem caede repensare decorum; incendia alternis ignibus vindicant. Nec aperto tantum Marte insidiis, fraudibus agunt. Nihil turpe aut ignobile satiantisanantioculos inimicorum malis. Et haec pestis saepe optimates evertit, sive inter eiusmodi arma exstinctos, sive frequentiam stipatorum (nam suspectam vim inimicorum ita submovere necesse est) serafereferainopia distractisque fundis luentes. Etiam quod ut plurimum regio arboribus caret, quidam putant illorum odiorum facinus esse, dum adversis facibus inimicorum silvas cremant et privatis iniuriis vastitatem patriae faciunt.

Sed haec olim deflenda dolentius, cum in dies ista arma saevirent. Nunc placidis rebus quam sentire meliora tam licet augurari. Quamquam enim tantum nefas submovere non fuit in veterum regum manu, proceribus fide clientum numeroque ferocibus, tamen patriae suae hoc demum Iacobus Britannicus beneficium dedit. Is cum adhuc uni Scotiae imperaret, hanc publici mali causam habuit in praecipuis regni curis. Sed pigebat illi pesti per partes et plerumque inutili sollicitudine occurrere, nec enim poterat ullis iurgiis vera pax statui nisi simul omnia componerentur, cum exempla eiusmodi criminum illisque venia necessitate temporum frequens omnes sollicitarent ad parem audaciam, saltem ne timidas aut degeneres iras gessisse viderentur. Semel itaque et in perpetuum placuit haec odia aboleri. Ipse rex eorum rationem inivit, quorum familiae et rixae eminebant. Precibus et auctoritate fractos, partim per se, partim per senatus sui delectos, ita reconciliavit ut vix amplius in tota regione tam assueti facinoris acerbitas nominaretur. Ingens opus nec a sapientissimo et diligentissimo rege, nisi multo tempore et mira felicitate absolutum. Iam biennium erat ex quo pacaverat Scotiam, cum ad Angliae successionem vocatus est, ingenti auspicio ad hanc novam Scotorum sanitatem, quippe tot viribus auctum regem nunc vero et salubri metu colentium.

Scotis praeceps ad omnia animus quae spes semel persuasit, cui maxime credunt. Iracundia in promptu, sed quam facile post primos impetus mitigant. Quaerere opes quam servare meliores, sive quod indoles fortuna sua maior inconsultae liberalitatis impetu laborat amatque opulentiae famam, sive patriae suaeom. suaemore decepti, ubi ad nummos pervenerint, qui in Scotia felicitati sufficerent, iam de inopia sunt securi, nesciuntque in unaquaque regione cum auri argentique frequentia sumptus quoque et rerum pretia convenire, ut nec facile ingens pecunia quaeri possit nisi ubi effusissime solet expendi. Animi illis in quaecumque studia inclinant mirifico successu inclyti, ut nullis maior patientia castrorum vel audacia pugnae, et Musae numquam delicatius habeant quam cum inciderunt in Scotos. Etiam urbanis negotiis pares, ad omnis fortunae vitaeque genera suam industriam aptavÍre. Vagis porro nec ex dignitate peregrinantibus adeoque non alia nitentibus ope quam ut suae gentis hominum, qui in externis regionibus sibi divitias peperÍre, ineant domos exigantque veluti patriae vectigal, nihil est superba mendicitate deterius.

InsulaInsulaeBritannicae plagae vicina, sub eodem imperio, Ierna antiquis, mox Hibernia appellata, spatiis ingentibus diffunditur. Navibus per commoditatemNavibus commoditateNavibus commoditatem (om. per)portuum facilis neque ex quorundam incolarum illuvie aestimanda. Quippe multa felicitate colonos ex Anglia Scotiaque invitat; humenti quidem caelo, sed salubri et quod animalia veneno infesta impune non hauriunt; lacerti bufonesque ibi delati non vivunt. Exportatae arbores nullo situ concipiunt vermes aut incuria araneas admittunt, quamquam et suas Hiberni araneas, sed illas innoxias, habent. Westmonasterii ampla sedes, ubi ius litigantibus dicitur, ex illis silvis trabes accepit et efficta multa arte tabulata. Mirum dictu: araneis circum parietes pendentibus vix ligno tam sordidae texturae filamenta adhaerescunt.

Hibernis, qui ab oppidis cultuque recesserunt, mira cuiusvis aÎris cibique patientia paupertatis longo usu. Victu parabili, semicruda fera vel bove satiant famem; cibum temperant lacte. Fragiles domos ad altitudinem hominis excitant, sibi pecorique communes. Et hoc in illa gente mirum: amor desidiae reliquas gentes emolliit; Hibernos duravit ad bella. Quippe per ignaviam fertiles campos illis colere ac serere paene ignotum. Pabulo et telluris genio ad armentorum alimenta contenti sunt. Artificia quoque non exercent, tamquam maculaturamaculantianobilitatem quam tantopere iactant. Ita turpi otio exigunt vitam, et incommoda ex ea barbarie frequentia patienti quam laboribus malunt refellere, tantaque est ignoratio deliciarum ut nec sentiant mala. Simplici veste imbrem et frigora tolerant; venatibus ad celeritatem perveniunt feris parem; fessis vel nocte deprehensis humus sufficit, contectosque nivibus vel imbre diffluentes prius saties quietis quam caeli iniuriae excitant. Pulchra fortitudinis bellique rudimenta, si non ex tam foeda segnitie. Et has sordes ne in pace quidem excutiunt, communione Anglorum vel aemulatione Hispanici moris, vitamque tot malis horrentem, veluti curis vacantem, diligunt, improba libertatis specie capti, quae per diversas fraudes variis gentibus illusit.

Illis animus ad sua vitia obstinatus, labori aversus et per hoc omni frugi, acer ad furtum et praedam, omnemque laborem qui venationem imitatur. Et haec quidem ignavaeignavaplebis mala. Optimates sincera fide multi eximios animos dignis suo ordine virtutibus excolunt. Etiam qui in urbibus degunt aut amoenioribus plagis non mediocri humanitate adornantur. Ita probant feram illam populi partem sua sponte barbaram, non insulae fato in illa vitia factam esse.