Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Gallia paene provinciarum in Europa amplissima, si eam intra veteres terminos aestimes, Romanorum quondam terror, Graeciae Asiaeque victoriis clara, iam in varia imperia moresque distincta est. Quicquid Rheno, Oceano, Pyrenaeis, Alpibusque clauditur, Gallia erat. Ab alio deinde Alpium latere ad Rubiconem pertinebat, Romanorum cervicibus gravis. Quippe fortissimi hominum Galli, cum in Italiam penetrassent, capta incensaque Roma tantum terroris attulÍre ut deinde caveretur ne, quoties Galli tumultum intulissent, sacerdotibus senibusve ab armis vacatio esset. Et domita quidem a Romanis vicissim Gallia est, sed per partes et inter se domestica aemulatione commissa. Neque integra aut agnovit suas vires aut in Italiam experta est. Posthaec Franci e media prorupÍre Germania, et videbantur ad secundam servitutem Gallias vocaturi. Sed mox victores miscuÍre se victae genti ne tam Gallias quam Romanos in Galliis vicisse viderentur. Iam vero divisis in plerosque principes terris, paene in tantum Galliarum nomen obtinet quod in iis occupant Franci, gens virtutibus factisque eximia, et quae meruit ut communis fabulae vanitatem ad suae stirpis praeconium scriptores usurpent dicanturque Troianorum reliquiae esse.

Haec igitur omnium regionum quae ad Occidentem recesserunt felicissima, soli bonitate cum genio et indole incolarum certavit. Ager vini et frumenti passim ferax; olea quoque insignis, et omnibus pomis quae crudum aÎrem non ferunt, quaquiquaead Alpes et Ligusticum mare porrigitur aut viciniorivicinoireOccidente intepuit. Nec ulla provincia in orbe terrarum pro suis finibus tot incolis divitias indulsit. Adeo omnis generis opibusom. opibusclara, ut exterorum mercatorum commercia paene ad solam voluptatem exceperit. Nam et luxus transalpino serico pretium fecit, et artificia Germanica opulentum populum ad peregrinas delicias adverterunt. Britannicae tamen merces, si non necessariis, utilitatis certe plenissimis navigiis subvehuntur, quae plumbo atque stanno, uberiubereetiam croco, tam quotidianis usibus quam altiori elegantiae ministrant. At Gallia praeter messes, quibus solitudinem Hispaniae levat, vina etiam in frigidiorem viciniam dispensata, multa carbaso et cannabi dives, necessaria plerisque gentibus vela rudentesque et quae
i.e. quaelibet, quaecumque
cetera ex funibus in classium armamentis idonea subministrat. His et aliis dotibus, aurum, quod in venis suis vix habet, largissimo proventu excipit, ut qui illud anxia et crudeli diligentia effodiunt, qui ab extremo devehunt sole, plerumque videantur Gallicae felicitati famulari.

Tam diffusa regione, tot provinciarum vario nexu composita, vix sterilis aut inculti soli glebam indulgentia Naturae omisit. Nam et vasta aliquot in Aquitania loca ne incolis quidem sunt vacua vel ingrata, pinetis frequentibus et succo fructuquefructibusquefructusquepretiosis, avibus quoque catervatim provolantibus quae in deliciis solent haberi, ut aÎri illa plaga tantum debeat, quantum de iusto telluris officio arena subduxit.

Gallia ad utrumque mare pertingens Oceano alluitur et pelago quod ab Hispaniae Africaeque faucibus positas ad Aegyptum terras interfluit. Ita commodus nauticae rei situs et qui classes per omnis nominis maria litoraque possit emittere, si Galli quam equis tam navali industriae assuescerent, spesque ut subitas ita longas ferre possent.

Toti populo ingens amor et patientia dominantis. Apud illos vere regnatur, nefasque quantum regi liceat dubitare. Gens armis strenua, sed equestri certamine melior; ignara perfidiae, publico praesertim consilio; indomitae intra se molis, et ubi in exteros exundat, statim impetus sui oblita. Eo modo nec diu externum imperium tenuit, et sola est in exitium sui potens. Longobardiam, Neapolim, Siciliam, et plerasque alias per orbem terrarum provincias frequentibus victoriis subegÍre. Sed mox hostes male domitos fidentius quam par erat contemnere aut simulantibus obsequium credere, inconsulta laxaque bonitate. Tum licenter uti victoria et praeter illarum gentium indolem lascivire. Ad extremum oblivisci armorum aut ad patriam suam respicere, cuius diu absentiam ferre non possunt. Per haec vitia cessÍre in praedam his ipsis de quibus triumphabant, laeta semper bellorum initia atroci exitu corrumpentes.

Nullis mortalibus indoles ad speciem virilis elegantiae magis facta: oris intrepidi habitus motusque atque gestus qui totum corpus decent. Et hic decor virtutem ingentium virorum adornat, exiguis autem animis pro fuco est ac veluti naturali munimento, quo suam humilitatem abscondant aut mitigent. Sic venuste compositi qualemcumque vestitum de suae mutationis infinita serie tamquam deom. deinexhausto penu deprompserint, quocumque salutationis artificio corpus inflectant, putes nihil magis illa institutione convenire. Vicinae autem gentes ridiculo errore deceptae ad illorum quoque mores per earundem vestium ac motuum variam imitationem putant accedere, ignarae leporis et gratiae virtute in nonnullis hominibus uno genio cuncta placere; in aliis autem, in quibus Natura ad hos mutabiles habitus propitia non est, eiusdem venustatis imitationem et curam ingratam ac ludicram esse.

Nam virtutes et vitia et quicumque alii motus ipsis animi recessibus inhaerent possunt a nobis non multum operosa simulatione effingi, quia adeo ingentibus latebris reconduntur nostri sensus, ut vix ullus deprehendat veris an extemporaneis affectibus deducamur. Sic facile humilitatem simulabis; sic odium, amorem, pietatem. At vero quae non magis imperio animi quam usu et externo corporis obsequio perficiuntur, eorum imaginem in te transferre, reluctante natura, non poteris, ut est aptitudo corporis prompto habilique decore idonea, ut hilaris iocandi facilitas et omnino eloquentia non in praecordiis, sed summo ore nata. Haec autem cum in Gallia consuetudine emineant, aegerrime te ad illius similitudinem transferes, nisi se tuus genius huic indoli sponte admoverit.

Ceterum numquam orbis dignas gratias hospitali Galliae habebit, quae humanitatis templum videtur aperire, quo se omnium externorum fortuna coniiciat; animum in hominibus, non patriam, aestimat. Neque communi ceterarum regionum errore in inquilinis ac advenis nascendi sortem punit. Ita candido simplicique amore virtutis eximios viros, undequaque prodierint, sine invidia miratur, et sua opulentia gaudet augeri, et in tantae humanitatis premium habet publicam primum laudem - tum etiam tot hospitum fortunam ac famam, qui Gallico corpori non indigna aut inutili adoptione inserti sunt. Neque illic hospitibus dediscendi sunt patriae suae mores aut ad Gallicam similitudinem flectendi, dum superbia absit aut inculta barbaries. Quippe ipsa veluti professione exteri moris sollicitabis curiosae gentis studia, simplicius peregrina quam sua aestimantis, etiam quaedam vitae aut corporis vitia, si modo aliunde advehantur, trahentis in laudem. Nam et peregrini hominis eloquentiam vidimus crebro linguae errore favorem meruisse et grandis opinionem scientiae, quod non intelligeretur.

Plebis in amplioris fortunae homines vera, nec ex metu aut sola institutione, reverentia. Rursus primi optimatum eodem genio culti ab illis, quiquiagratia aut genere perinde non excellunt. Sed superbiam fastumque non ferunt. Si videris dominari, servire erubescunt. Comitas, quae frontis artificio luminumque clementer vibrantium vel per sermonum familiaritatem blanditur, fidelius purpuratorum latus clientibus cinget quam potentiae magnitudo. Opes omnes et ipse vilior honoribus sanguis. Praecipue patriciorum spiritus in suum aut patriae damnum saepissime excrescunt, dum nemini eorum mercaturae aut artificiorum utilissimam disciplinam capessere ipsa inopiae experientia persuadet. Aemulari praepostero ambitu magnitudinem placet avorum, et foedari gentilitium sanguinem putant si populum vivendi consuetudine accesserint. Ita vanum nobilitatis nomen et magnifici otii improba species ad patientiam tristium curarum sufficit et in sola exeuntium morte. Et haec animorum celsitudo, quamvis sibi placeat, adeoque ab omnis generis sordibus videatur abire, tamen interdum paene necessariis facinoribus corrumpitur, in miserorum penatum angustiis turbulentam industriam exercens, ut vel publica violentia vel arcanis sceleribus inopiae squalorem repellat.

Mercatura illic vilior quam tantae utilitatis rem esse deceret, et quae prima humanitatem per orbem circumduxit. Solon quidem, qui Athenis leges condidit, et plerique Graecorum usque ad nos fama durantium illo commercio suas res tulerunt ad exteros. Nec abhorret ab hoc more Italia, in illustribus familiis opes eadem industria late componens. Britannia quoque sanguinis claritatem illo vitae genere foedari non putat. At in Galliis hanc mutuae utilitatis rationem non modo stirpesstirpesstripesantiquae aspernantur, sed et quasi mercatores sui puderet, ubi illis largius fortuna indulsit, statim in aliam disciplinam filios suos agunt iubentque maiorem paterno fastigio scaenam sperare.

Et quidem magnitudinem Gallicorum animorum nullibi efficacius videas quam in ambitu magistratuum, a quibus pervicax licitatio iam diu egentium virtutes exclusit. Exhaurire familias, nomina facere, rem fidemque consumere decorum, dum inter aequales emineas vel sterili dignitate vel pretio furtivorum munerum patrimonii ruinam reparante. Nec dubium quin illa libido titulorum, nisi ipsa se frangat, curias, tribunalia, praefecturas tandem sit viliori sanguine angustisque animis maculatura. Quippe e sordidissimis artibus multi compendiosius ad divitias properant quam antiqua nobilitate spectabiles paternisque opibus utentes ex maiorum dignitate. Hoc modo, dum ad emendae curiae aut praefecturae ambitum nummorum pugna initur, saepissime ii vincunt qui ut sanguine sic et ingenio cedunt. Acciditacceditquod vetustarum stirpium viri non tam pervicaci studio suas opes dignitatibus illis donant quam homines adhuc novi, qui e latebris quas auro condiderunt eruere filios properant, et eam nobilitatis gloriam suae genti emere, quam absque ullo sumptu in hereditatis partem patricii habent.

Sic paulatim hi honores sordidiorum esse possunt, si pecuniae tantum conceditur, et forsan aliquando in ignobilitatis suspicionem eorum nominibus censeri. Neque ideo Fisci industria maligna criminatione carpenda est, qui de eiusmodi candidatorum bonis excrescit. Nam cui non satius videatur professo pretio dignitates a principe molem publicam subeunte proponi quam avaris purpuratorum suffragiis in praedam concedere? Qui, ubi haec publica licitatio non est, obtrudunt regibus candidatos quos sibi munere carissimos fecerint, et quod a domino impetrant, deinde clientibus vendunt ut nec meliorimelioresortitu delectos respublica accipiat, nec intersit eorum qui ad tribunalia subvehi ambiunt utrum cupiditatem dignitatis sub principe an sub optimatibus luant, utrimque pari sidere in patrimonii ruinam percurrente. Haec igitur tolerabili instituta consilio iam ipso furore licitantium in praeceps abiÍre, qui et mediocris census virtutem excludunt et tota opum mole eos honores redimunt, quibus ipsi tam immodicum pretium fecÍre.

Ut vero, quo generosius vina adolitura sunt, eo adhuc recentia turbulentius despumant, ita istius gentis ad humanitatem et cum senuerit prudentiam factae adolescentia ac iuventus insano incautoque impetu ut plurimum fervet. Vana in eiusmodi aetate libertas, nunc iocandi, nunc ignotos pariter notosque lacessendi, et ubique titulos nimiae securitatis affectans. Leves animi et rumoribus rapti, iam impatientes otii moxque tumultus. Ostentatio libidinis supra naturae desiderium inepta, tum inconsulti risus neminique parcentes; vis etiam intra se irrequieta, per varium ac multiplicem tumultum erumpens. Quidam tamen in omnium exordiis rerum induunt non veram et ideo maiori specie subornatam prudentiam, veluti matura sapientia compositi verba tarde euntia deducunt, lento vultu,vultuvltuet astum cum humanitate fingenti.fingenteEx re quoque factum nomen, ut appellent frigiditatem. Sed et virtutis simulatio tunc est ingrata, nec diu tamen scenica personascientia personascientia personaeimpatientem omnis veli levitatem abscondit. Media autem indoles, quae nec Gallis certe deest, laetitia capacis animi exuberans, eique non efficta prudentia frenum imponens, ea demum omni pretio maior et ad sapientiae simulque hilaritatis imaginem exacta est.

Illud autem in Gallicis moribus - ac veluti fatis triste - quod benevolentiam, qua in sua regione hospitibus indulgent, extra patriam vix in suos cives expromunt. Quis credat in exteris terrisom. terristam humano populo non satis convenire? Aves quoque in caveam deductae rostra et iracundiam vix stringunt et societas fati peregrinationem ferarum conciliat extra silvas quaerentium praedam. Soli Galli quacumquequocumquein peregrino solo consederint, praesertim si miseri et ad opem alienam conversi, saevissima aemulatione decertant. Tum occulta ludibria livorque deformis, tum professa odia et rixarum etiam ad peregrina tribunalia concives vocantium derisa improbitas. Sic inter se certantes nescio qua infamia apud imperitos inundant suam gentem, quasi in invidiam nata sit, exorsque quietis ac amoris, quo unius patriae cives arcana vi Natura coniunxit.

Et haec Gallorum extra patriam suam labes. Adhuc autem foedius in Galliarum visceribus peccant, qui passim tamquam gladiatores ad arenam damnati, subitis odiis armisque privatis ad ultima discrimina committuntur. Rem immanem et ad istius saeculi probrum! Leve iurgium solaque altercantium ambitione increscens aut revera innocens iocus, plerumque autem turbulenti ingenii praecipitatio ad famam, saepe ad tristissimas caedes et familiarum orbitatem lymphatam iuventutem propellit. Hinc toties miserorum parentum intercepta consilia spesque occisae et propemodum frustra pax in Galliis, et quae vix minus patricii sanguinis quam si bello certatum publice esset, in hac arena hausit. Quae haec autem dementia, ritu ferarum, non ratione sed impetu iniurias ulcisci, rerumque suarum iudicium permittere paene scenicae arti fortunaeque saepe fallenti ipsam artem ut, quicumque felicius, ille et iustius arma sustulerit?

Ferae gentes et ab ipsa venientes Barbaria orbem supra aliquot saecula suis moribus polluerunt. His auctoribus quondam factum ut in dubiis iudiciis, cum utrimque argumenta essent obscura, armis litigantium crederetur. In circum arenamve dimissi pugnabant, victus pro nocente habebatur, et inde vesaniae origo hanc aetatem infestans quae iam auctis finibus, cum olim in magistratuum arbitrio esset, hodie ad privatorum libidinem desaevit. Isti tamen gladiatoriae arti praetextus est, nescias magnificentia an utilitate acceptior peritia pugnandi. Nam cum arte gladio ferire vel deflectere destinatos sibi ictus, quis neget ad rem militarem pertinere? Hoc Graeci Romanique et omnis gens armis strenua cum ambitu quaesivit.

Nunc vero non tamquam in angustia sese prementium cuneorum (ut in iustis proeliis solet) sed veluti in apertae arenae libertate per cursus recursusque, per omnem corporis habitum, per longam et disparem oculorum manuumque fallaciam, quis non potius privatorum odiorum crudelitatem erudire quam publicae pietati suam fortitudinem parare videatur? Et vero nihil iam ad amentiam aut impietatem residuum in propinquos amicosque saevientibus. Sive sanguinis sive familiaritatis iure coniuncti non atrocibus iniuriis sed inani superstitione verborum et propemodum gratis dissociati alterno cruore imbuuntur, quodque ultimum furoris gradum putes, ne inter se quidem laesi, saepe aliorum inimicitiis tantum nefas tribuere amant et in gratiam nihil ad se pertinentium odiorum seipsos et amicorum carissimos immolant. Quippe a pugnaturis qui perire soli nolunt, veluti ad theatrum aut cenam, ita ad hunc feralem ludum invitati ultro subeunt, et quicquid hominibus aut dulce aut carum est violare non dubitant ineptissimo desiderio famae, ut iactentur magno vitae contemptu in arenam processisse, id est, truculentissimum facinus ausi esse barbara ignoratione virtutis.

Sed haec mala et si quae praeterea maculae se Gallicae indoli interserunt omnino donari eorum virtutibus debent, quos vel aetatis vel sapientiae pondus ita composuit ne aestu patriorum vitiorum diripi possint. In iis egregia comitas non fucata aut insidiose in hos ipsos quibus blanditur collocata. Non fraudibus, non secretis odiis vacant. Dignari singulos qui accessum aut notitiam petunt, et pro sua sorte unumquemque mulcere. Externo homini ad illorum consortium admisso satis erit aperto scelere aut nimia ineptia non peccare, ut quidem alibi in alienos mores, ne tibi noceant, intentus sis. Cum maturis autem et castigatis Gallorum animis teipsum respicias. Nec aliquid in humana societate felicius quam consuetudinis tam politae erecta virilisque suavitas.