Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Grenovicum pervetusta regum Britannicorum domus est, miliamiliariaIIII sub Londino, ad Tamesis ripas. Mons imminet regiae, modico supercilio subiectum oppidum fluviumque despiciens. Brevibus tumulis in illum ascenditur, verticemque deinde ingenti ambitu planities extendit. Forte in eum bene mane conscenderam, et solitudo circum erat ut nemo interpellare posset cogitationum ludum dulcissima libertate errantium. Sed memorabilis amoenitas paene citius animum quam oculos diffudit aspectu non Britannia tantum, sed fortasse tota Europa pulcherrimo. Ingens planities aliquot suspensa colliculis, rursus montes in orbem effusi neque cito castigabant oculos neque illos per immensum caelum spargebant. Tamesis laetissima ubertate in viciniam exudat et, ad radices montis redeuntibus in gyrum fluctibus, insulam paene molitur. Passim toto alveo naves et omnis generis onerariae, ut proximas quidem totas aspicerem, ceterum longius stantes aut sub altiori ripa, ex malis antennisque tamquam nudam et brumalem silvam cognoscerem.

Nihil illa plaga viridius. Pascuorum utilitas eam frugibus abstulit, et vix alibi felicior in gramina terrarum luxuries. Privatorum quoque fundos de more patrio perpetuae fossae et pleraeque in marginibus arbores saepiunt. Maxime vias publicas altissimae populi a lateribus tuentur, ut de monte despicienti perpetua facies hortorum videatur saltuumve factorum ad ambulationis voluptatem. Praecipua est tam varia viriditas paene in diversos colores distributa. Nam quae longius absunt velut caerula incumbentis caeli facies opacat; propiora densiore fronde in arboribus nigra sunt, vel humi tenui herbarum virore nitentia. Sed pulcherrimum spectaculum praebebat ipsa urbs, inter eximias Europae celebrata, Londinum, innumeris domibus, vix tamen populi sui capax. Quippe ad alteram Tamesis ripam late effusum est vicinisque annexum oppidis et paene continua aedificia per quattuor miliamiliariamilliaprotendens. Per hoc spatium non privatae tantum domusdomusdomused et fana crebro fastigio eminent, et media civitas tamquam umbone, ita praecipui templi mole distincta est.

Cum his ego nec provisa voluptate deducerer,deducererdiducererdeducerettandem revocare animum coepi et sic mecum reputare: quid esset quod incogitantem rapuisset; unde ille aspectus sic placeret; quae occulta vis, quae ratio meam mentem tetigisset? Num ipsa urbs, num fluminis cursus montesve, an campi, an imago silvarum? Horum omnium nihil unum, sed tantarum varietas rerum et veluti Naturae suas opes explicantis industria. Subiit inde cogitatio: nihil esse in mortalium rebus ad suam pulchritudinem sic exactum quod tandem non fatiget contemplantem, nisi ad hunc quem intuebar modum diversarumadversarumdotium beneficio in aliam aliamque venustatem mutetur, semperque lassatos improvisa novitate reficiat. Et quoniam ad omnis decoris fastigium perducendus orbis erat, nequaquam tantae artis oblita Natura est. Regiones aliquas montibus sustulit, alias in planitiem deduxit; has aestu torruit, has damnavit ad brumas; reliquas, nec quidem aequali ingenio, temperavit.

Fecunditatem aut squalorem non modo non ubique, sed nec in perpetuum imposuit, olimqueimposuit: olimfelices proventibus terrae, nunc sterilibus arenis informes ac vastae sunt, et quae quondam crudo aÎre horrebant, non tantum iam in fruges, sed et in voluptatum instrumenta luxuriant. Adeo est ex totius orbis pulchritudine, illius partes in multiplices habitus vultusque transire. Neque astra, licet certis itineribus semper cursum tenentia, aÎri motus eosdem et effectus solent infundere. Ideoque quamvis iisdem spatiis omnes anni in orbem excurrant, nullus tamen in totum aut eum imitatur qui praecessit aut exemplum est secuturo.

Sed ille cuius gratia ceterarum rerum ornatus institutus est, ille ad divinitatis memoriam specimenque homo compositus, praecipue nascitur in huius varietatis venustatem. Nam non modo diversos in corporibus habitus sortiti mortales sunt, sed et animos adeo multis simul rebus idoneos ut nulla pictura pluribus coloribus possit aut lineis delectare intuentes, quam quas in hominibus fata duxerunt. Quae virtutum aut vitiorum series, quae artium sublimitas, quodve calliditatis ingenium non est in hoc sapientiae penetrali a natura reconditum? Nulla tamen quam magis admirere diversitas, quam in libertatem homines nasci (qui enim aliter se regere possent, laudemque vel cum poena infamiam ex susceptis studiis mereri?) simulque servire, ad quosdam scilicet affectus ac vivendi paene normam sua indole vel temporum sorte adacti. Nam omnia saecula Genium habent, qui mortalium animos in certa studia solet inflectere. Quaedam aetates praecipue armis exercitae; mox omnia in quietem composita, tum regnorum, tum rerumpublicarum in populis amor. Nunc veluti in barbariem homines nasci, deinde facilioribus animis mansuescere, et post saecula aliquot ad stipatum prima caligine ingenium redire. Ita saepius orbis cultis hominum moribus enituit, subsidensque deinde industria, velut quadam nube, subducta est. Florentibus Graeciae rebus, quid ad humanitatem aut astum illis gentibus defuisse existimes? Artificiorum tanta vis ut in auro vel saxis sive hominum sive pecudum formas paene etiam animarent. Ea eloquentia acom. acin poetis suavitas, ut illam sibi sumeret Romana ambitio quam imitaretur, non vinceret. Inde in alias terras concedente fortuna, nulli ipsis Graecis dolentius ad maiorum memoriam suspirabant, a quorum ingeniis exciderant.

Sed Romani Imperii vices, et quae inde propius ad nos aetates sunt, multo certius illos mutabiles saeculorum genios prodent. Sub Augusto composita Roma omnis humanitatis cultu suam magnitudinem ornavit, ac inter cetera velut ad fastigium Latinae venustatis provecta est. Nihil vetat ab exiguis quoque rebus magna colligere. Unde tunc poetarum examen felicissimis numeris ludentium, nisi a quodam spiritu tum mentes agente, qui neque labores poetarum in Italia anteom. anteafflaverat, et paulo post in idem studium incumbentes destituit? A Nerone in Traianum pauci anni multos quoque poetas habuerunt ingensque tunc numerus in rhetorum arena sudantium, in quibus iam labentis linguae indicia et pro nativi decoris, quod perierat,perieratparieratpompa, tumor obscurus et ad sapientiae specimen subornatae sententiae. Eadem tempestate sub Nerone excussa pax qua orbis Romaorum in quietem componebatur, et mox turbo ubique et in omnium animis bellum a Gallia, Germaniaque, ad ultima Orientis sensim infusum - quid erat nisi arcana vis, quod propemodum fatum appellem, ad certas et destinatas vices corda mortalium propellens?

Quae secuta est aetas, iam quidem plurimum exciderat de antiqua venustate dicendi et, quod milites omnia possent, mores quoque ad feritatem recedebant. Tamen humanitas cum illis malis luctata est, donec externae gentes in Imperium invaserunt, et (quod luctuosissimum fuit) exstincta scientia vix sui memoriam reliquit. Nati sub haec tempora homines velut ad barbariem facti, non illam quidem feram, sed quae obtusa ingenia tristi nocte spissabat. At tunc plerique maiorum, quorum scriptis vel praecepta vetustatis vel gesta inerant, omissis per incuriam libris, secunda et peiore morte oppressi sunt. Artificiorum quoque alia rudioribus praeceptis procurata; alia in totum perierunt. Nec multo post rursus hominibus scientiae amor increvit; sed in illorum saeculorum infelicitatem damnati non quam optare tam invenire scientiam poterant, si scientiam appellamusappellemusantiquarum notitiam rerum, et acumen, non in scholarum modo argutiis, sed altius ac nobilius spirant, denique eruditionem eiusmodi, qualem veteres in sui saeculi litteratis coluerant.

Erat tamen scientiae quoddam genus animis et temporibus illis aptum: philosophiam resque divinas immenso disputandi studio aut evolvere aut miserius impedire; tum in iure responsa prudentum imperatorumque rescripta vel quae pontificibus placuerunt, insanis et inconditis voluminibus ad aeternos discentium labores augere. Pluribus vero haec ratio tunc scribendi ut, quodcumque argumentum sibi sumerent, priorum auctorum de eadem re verba atque scientias tamquam sua lectoribus darent. Sic unius saepe error ceteris lubricum fuit quo temere laberentur, vicissimque de unius recta sententia mutuam sapientiam multi sumebant.

Etiam, quoscumque titulos libris suis facerent, ad universa digredi tunc decorum. Quae illa tempestate historiae a condito orbe non exorsae? Quae pars rerum humanarum a rudibus ingeniis, quotienscumque scriberent, velut in chaos non coacta? At ut scias illos homines non defuisse naturae, sed illam tunc angustam et propemodum aegram, certe non parcebant laboribus, nec deerant in illis indicia sincerae prudentiae, ubi eas scientiarum partes obibant, quas tunc solas illi saeculo fortuna indulserat. Hoc erat in philosophis quaedam arguta disputandi ratio, in iurisperitis autem quid legibus caveretur potius nossenossenoscequam formularum vim, causasque sanctionumfactionumaut aetates distinguere.

Isto denique saeculo haec ex hominum animis caligo evanuit iam ad omnis generis astum lucemque compositis. Nec tantae mutationis indicium in litteris tantum et scholis existit. Regnorum et rerumpublicarum momenta multo callidius procurata; bella ingeniosius aut illata aut repulsa; et in multorum artificiorum culturam tanta felicitas ut, quicquid invenustum ac rude est, id vel dignum esse vel natum incultis maiorum moribus cum fastu iactemus. Nec aliunde tanta mutatio quam veluti ab istius aetatis indole, cuius praestantia ubi post definita tempora exspirarit, tradet orbem alteri ac (quod timeri potest) rudiori genio, fortasse et ipsa post aliquot deinde annorum spatium reditura. Ita saeculorum aetatumque discrimina non melius ex siderum motu quam ex humani generis in varia ingenia ac studia deflexione distinxeris.

Sed alius praeterea impetus animos rapere solet certisque affectibus addicere: ille nimirum spiritus qui singulis regionibus proprius nascentibus hominibus patriae habitum et cupiditates statim ingenerat. Nam ut iidem cibi pro condientium arte saporem quidem mutant, ceterum interna vis alendi aut nocendi nullis blandimentis in totum corrumpitur, ita in omni gente per aestus succedentium saeculorum mores animosque mutantium haeret quaedam vis inconcussa, quam hominibus pro condicione terrarum in quibus nasci contigerit sua fata diviserunt. Hinc illa ab antiquo vitia et patriae sorte durantia, quae totas in historiis gentes aut commendant aut notant: ut istic naturalis levitas populos agat turbidisque incerta consiliis; illic pingues gravesque animi tristi superbia, tamquam specie arcanae sapientiae, ferociant; illi sitim non tolerent; alii in mutationem nec provisa consilia temporariis ingeniis incumbant; apud ceteros placari non possit ultionis ingenium; rursus virtutum aeternitas, velut hereditatis iure sancita; in quibusdam simplex fides, in aliis acumen animorum, in pluribus fortitudo.

Et quoniam nihil utilius quam ex genio variarum gentium sic animum instruere, ut diversus sit cum diversis, cognoscatque quid a quaque expectandum aut timendum, operae pretium erit aliquot populorum praecipuos mores in conspectum ita dare, ut ex communi multorum hominum indole privatam in singulis deprehendas. Nec invenietur, opinor, tam superstitiosus amator sui ortus, cui grave sit in recensione patriae suae etiam vitia nominari. Si enim neminem Natura mortalium tam conditis moribus finxit in quo non aliquid desideres velut ultimam artificis manum, cuius supercilii esset totas provincias publico fato velle eripere et indignari se ubi peccatur - id est inter homines - natum esse? Facessat in omnibus suae gentis praeceps favor simulque ceterarum aversatrix invidia. Et nostra vitia fideliter agnoscamus et virtutes in aliis nos delectent.

Igitur sequestro animoomniainiecturi contemplationem in indolem populorum primum orbem velutom. velute specula despiciamus, et quales sive incolas sive dominos hac tempestate sortitus sit. Asiae Africaeque sub barbaris imperiis casus et Graecorum Thracumque calamitas praecipua humanitatis commercia in ultimam Europam coegit, ut tot cladibus a barbaris domiti et veluti feliciori parte exsecti, nostras vires possemus recognoscere aut timere alienas. Nos vero ad malorum omnium sensus pestifero sopore torpentes, nec divinam vim horruimus, ac ne in barbararum quidem gentium minas tot provinciarum quae restabant valiturum citavimus robur. Etiam omni discordiarum genere laceravimus nostras opes, indigno prorsus facinore ut quod uniunocorpore vix sat erat, bellis odiisque in diversa discederet. Tandem sive exspirantibus tot motuum flammis sive per malam requiem peiora concipientibus, posita paene ubique arma miscent hodie mutuis consortiis populos, qui ut ingeniis linguisque diversi, ita nec una arte possunt esse tractabiles. Hi sunt Galli, Britannique, Itali, et Hispani, et quos iam immensa Germania suo nomine occupavit, Pannonum quoque reliquiae et quod de Illyrico et Dalmatia nobis superest, tum illi Sarmatae atque Scythae, quos Polonos Moscosque appellamus, Cimbri etiam et quicquid sub Danico aut Suevico sceptro componitur. Nec adeo (proh dolor!) a Turcis recessimus ut pigeat mores illorum vivendique consuetudinem cognoscere.

In istorum populorum moribus licet utilissima contemplatione versari et Naturae divitias numerare, quae tot habitus mentiumque variarum impetus una membrorum similitudine obtexit. Ceteras vero plagas eadem diligentia scrutari minus fuerit ad consortii usum quam ad curiosam voluptatem. Nam Africam qui hodie praeter mercatores adeunt in ipsis litoribus, aut si forte nonnihil ulterius a fluminum ostiis in regionem invehuntur, cum incolis subita nec ad amicitiam valida pacta iungentes? Persas autem a nobis non superstitionis magis impietas quam ingens terrarum caelique divortium discrevit. India pari modo a mercatoribus tantum nautisque lustrata, si Lusitanos excipias, ibi pertinacius inhaerentes. SinnesesChinensesautem cum exteris consortium ultro refugiunt. Nec ullus ex hominibus nostris curat cum Tartarorum foeda et ut plurimum misera gente misceri. Americam, qua cultum animorum passa est, Hispani sic tenent ne ullis extra hos unos impune liceat commeare. Ita solis et licet et est commodum illarum gentium indolem pernoscere. Qua vero in eadem parte terrarum nuda barbaries et generi humano pudenda efferavit animos incolarum, nullis legibus, nulla industria temperatos, diligenter annotarunt quos illuc opum spes a regionibus nostris trahit. Inconditi populi ingenium nostros cultus non capere, ad se advectos plerumque tamquam insidiatores libertatis pro hostibus ducere. Nec deesse tam rudibus animis in flagitia calliditatem, crudelitatem, atque perfidiam; his non raro prudentiae et fortitudinis loco esse.

Horum ulterius mores tradi quid iuvet, qui fero impetu Naturam videntur exuisse? Praesertim cum suis litoribus terrisque contenti sint, neque ad se commeantes, nisi subacti aut in solum subitae mercaturae usum, excipiant. Sed ut a gentibus abeamus vel ignotis vel nimio terrarum mariumque discrimine a nostra familiaritate subductis, de nostri orbis incolis genioque quaerentibus ne quidem supervacua disceptatio erit de regionum cultu, de condicione terrarum caeloque propitio vel alterutra intemperie gravi. Quoniam populos suis sedibus idoneos ipsa fata distribuunt, ut paene ex aÎris agrique natura mores quoque et vivendi disciplinam deprehendas.om. Quoniam...deprehendas