Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Ab aularum principumque fastigio statim prima est magistratuum dignitas, quibus fortunae litigantium sunt commissae, sontiumque ultio et quae munera iam in iudiciis numerus candidatorum et quaerendae pecuniae causa in varia nomina exegit. Hi plerumque vel nihil dissimulata emptione in hos gradus ascendunt, vel, ubi haec mercatura de publico arcetur, privata et saepe rigidioririgidiorecum proceribus pactione, illic quoque qui rempublicam vendant inveniunt. Tanto et saepe immodico sumptu provectos palam est ambitionis studiis aut spe praedae attineri. Nam dumtaxat reipublicae vellevellevellvel
mendum typographi
prodesse cara illa et patrimonium destruente sollicitudine non istius saeculi virtus est, et nec forte post Curios et Fabricios quaerenda. Sed quoniam nulla iam virtus gratis et ob suam pulchritudinem colitur, sed unaquaeque suis praemiis conciliatur hominibus, ideo haec bonorum opumve in magistratibus libido facile ferri potest, modo contenti publico et veluti permisso more peccandi, sinceris deinde animis in munus quod emerint incumbant.

Ceterum ut ab illo quod ineunt iugo moderari subiectis gentibus possunt et, si placet, illudere, ita nisi maturis ingeniis et quae non pro solo tribunali sapere possint, cupiditates castigent neetipsi quidem ludibria aut convicia effugiunt. Sed haec tecta et maxime in absentes ingesta. Palam enim adulantium verbis sollicitantur in superbiam suique inanem fiduciam, tot litigantium turbis multo cultu sed non diu duraturo illos propitiantibus, cum nemo in discrimen fortunarum vocatus supplicare iudicibus dubitet et vel torvos asperosque mulcere vel dulcedini ambitionis apertos multa laude et venerationis gestu tamquam cibo aliquo satiare.

Iam olim illam artem Roma monstravit, cum reos sordentibus togis neglectuque comarum viliores iudicum pedibus reverentia metusque affunderet. Sed eiusmodi supplicum coetus, in quemcumque deinde exitum dimittantur, ubi primum extra iudicantium conspectum possunt consistere, hanc timidam placendi larvam ponunt, et quas adhibuere blanditias interdum nec modico risu inter suos recensent, etiamque illorum quibus adhibebantur credulitatem. Iudices enim succedentibussuccedentiumclientum agminibus semper pleni, se haud raro ex eorum adulatione metiri non dubitant, omnesque revera suo fastigio concedere arbitrantur, qui sibi composita humilitate eorum animos parant. Illos iudices dico, quorum ambitio nostri saeculi moribus et callidioris vitae peritia destituta est, sive nihil viderint praeter scholam curiamque, illic nugari assueti, hic habere cultores et decipi, sive angustis aut inanibus animis ad facilitatem facti sint, ut pro se dicentibus avide credant. Sed tunc maxime populari risu iactantur si, tamquam suae sortis puderet, in militares animos etadsermones erumpant, si in corporis cultu aularum adumbrent delicias, ceterasque voluptates consectentur togarum et tribunalium maiestati non concessas. Quae nonnumquam vitia inexpertam adhuc fallunt (nam et saepe ad has dignitates subvehitur) iuventutem.

Sed nihil publicae utilitati magis infestum quam cum magistratus iudicesque, obliti nominis deae illius, cuius titulis et veluti vicaria fide ius dicunt, ex magnitudine munerum aut litigantium gratia affectum componentes, ipsis legibus imponere non verentur. Nec facile dixerim utra pernicies rempublicam peius infestet: cum amicis aut cum pecuniae indulgent. Quippe illa facilitas nihil familiaribus negandi iudicis animum impietati aperit per hos flagitiorum gradus ita assuefactum ut, excusatis specie amicitiae sceleribus, postea, ubicumque odium aut spes impulerit, peccare non dubitet, id tandem pro se ausus quod amicis primum indulsit.

Quod si acriter divitiis incumbunt, si quaerunt de populi malis opes, tunc omnino reipublicae corpus sub illis medicis plus remedio quam vulneribus laborat. Pauci tamen aperto facinore audent vel suae cupiditati vel amicorum servire. Sed est lentior pestis aut (si mavis) modesta crudelitas et iam ipsa consuetudine excusata: longis scilicet nodis impedire productas in forum suum causas, et infinito ac veluti religioso ordine ad exitum sero perducere.producereHis artibus regnum suum producunt in miseros, et vastandos uberius ministris suis tradunt; patronosque et iam magnam illam gentem, quae clientum miseriis saginatur, perenni pastu implent. Quis ferat et quorundam malas artes? Iudicia, quae ipsi vendere palam timent, sub aliis sectoribus prostituunt: ministros suae domi a memoria, a scriptionibus habent; qui digerere, qui servare relata in scriptis...relata ita in scriptisdisceptantium argumenta et instrumenta litium solent. Hos autem ad tam ambitiosam servitutem non ante admittunt quam ingenti et per licitationem crescente pecunia servire meruerint. O ludibrio habitas fortunas miserorum, qui se tribunalibus credunt! Ministraturos iudicibus non operam suam locare, sed et magni emere in familiam et ad servilia officia illic admitti - quid est aliud quam veniam scelerum comparare, ut furtivis inde praedis grassentur in supplices, venditisque suffragiis et libellis vel celatis vel obtrusis ipsi domino aut aequitati ausint imponere?

Multis tamen magistratuum candidae mentes, potiorque tam avaris artibus sanctitas et iusti honores mercesque quam leges constituunt. Graves illi et intra fortunae suae magnitudinem modeste compositi, neque hos magis adulatio implorantium opem quam iustae et publicae famae pietas laudibus...quam iustitiae et famae pietas laudibus......quam iustae et famae pietas laudibus...implet. Si vero hos magistratuum coetus non ex singulorum moribus, sed ex totius collegii gravitate aestimes, mirum quantam sui reverentiam statim infundant, ut in eorum conspectum admissus, omnino sentias Cyneae verbis dignos, qui in Romanorum Senatu quot convenerant patres tot se regibus circumsideri dixit.

Sed haec tamen tanta maiestas longe gratiori spectaculo hos mulcebit qui forensi negotio vacui, nihil ex iudiciis aut sperabunt aut metuent, ac veluti in portu consederint,considerintmodo pacatum forum aspicient, modo procellis aestuosum hosque Neptunos omnem fluctum suo nutu temperantes.consederint (considerint, 1637) mare procellis aestuosum hosque Neptunos omnem fluctum suo nutu temperantes intuebunturCarthagine Romaque in foedus compositis, Regi Numidarum Masinissae, qui et ipse Romanam amicitiam colebat, cum Poenis dissidium fuit. Iam in castris utrimque exercitus erat, dictus etiam certamini dies, cum Scipio minor, forte ad alia negotia in Africam missus, pervenit ad castra Masinissae, tantique proelii spectaculum cepit. Tuta illi res, quocumque se fortuna inclinasset, Romani nominis maiestate. Successit ergo in tumulum viditque certantes, et impune licuit tot mortalium periculis frui. Et visa res tam ambitiosae voluptatis ut negaret hanc ante se contigisse nisi Iovi ab Ida Neptunoque e Samothracia extra aleam Graecorum et Troianorum bella cernentibus.

Idem in fori iudicumque spectaculum convenire non dubites, quo scilicet vix quicquam iucundius, si non in spem,om. non in spemnon in discrimen adductus sis ut nec preces admovere necesse sit nec timere. Nam et excultis (ut multi sunt) iudicum animis potes interdum iucundissima familiaritate misceri, aut horum in variis litibus sensus saltem neque ineloquentem eruditionem percipere, ac de ipsis iudicantibus taciteom. taciteferre sententiam. Aut si gratum est in tumultu fori esse, ipse discursantium fremitus vultusque diversi, hi exanimati metu, spe alii exultantes, ita animum oculosque abripient ut te utilissimam humanae dementiae scaenam intueri existimes. Ac praecipue patronorum calliditas (ubi eloquentia est in pretio) ostentatione scientiae et verborum pompa vibrans sufficit ad lepidam nec omnino otiosam voluptatem. Qua perfusus tamen securis suspiriis ad aliena mala interdum ingemisces.

Quippe animus et sors ipsa patronorum (ut genus humanum etiam sua auxilia in perniciem detorquet) longe a prima tam officiosae pietatis institutione divertit. Causas apud iudices orare et vel nocentes accusare vel adesse sordidatis olim magnificum et liberale munus fuit, etiam hominum quibus summam rem in castris aut senatu respublica credebat. Non saepius in acie Pompeius quam sub iudicibus stetit; primique Caesares, cum iam omnia possent, tam reis interdum advocatione malebant quam summae auctoritatis suffragio adesse. Merces autem, praeter gloriam, magnificae rei adeo nulla erat ut afflicta deinde illius nobilitatis rectitudine et oratoribus iam operam nec occulte locantibus, leges primum rogarentur quae tam periculosam mercaturam infamia notatam arcerent, mox publico vitio hos quoque obices proruente, saltem modum constituerent certamque pro mercenaria eloquentia pensionem. Iam insaniente orbe et in immensum litibus auctis, gens illa quaestuosa etiamque populosissima vix ferendo agendoque clientibus sufficit, suas exuvias ad certamen tradentibus.

Patronis causarum, ut ubique unus spiritus ad opes famamque properandi, ita pro condicione regionum sunt varia studia atque gradus per quos destinata perficiant. Leges ut plurimum non nudo et candido genio perceptas, quo ducebantur qui illas condiderunt, sed deflexas per innumeros anxiosque calliditatis articulos in praecipuae scientiae partem habent. In iis aliquid invenire, quo eludi simplicitas possit bono iure utentium, gloriosissimum putatur. Apud plerosque populos illa iura obtinent quae Romani sibi olim condiderunt et civilia appellamus. Et quoniam eae leges a peritis olim auctoribus sancitae robustam et variam eruditionem habent, ideo earum studium non solum diffundere ingenia solet per ardua ac molesta iuris factique argumenta, sed et pulchra antiquarum rerum scientia imbuit, quae ad humanae vitae culturam pretiosa est, etom. etin foro saltem ad ostentationem valitura.

In illis autem gentibus apud quas non ex Romana sapientia, sed ex municipali et nonnumquam barbaro gentium scito iura descripta sunt, vix aliquid humanitatis ingrata causidicorum ars habet, et nisi promitteret quaestum, iis quoque invisa qui studiosissime eam colunt. Ibi enim patroni causarum ingenia non exercent per Romanae Graecaeque sapientiae aut facundiae venustatem, sed inhaerentes aliquot vocibus conceptasque rudibus verbis leges, nunc in cautionem, nunc in dolum contemplati, vix umquam puriori scientia animos mitigant aut attollunt.

Anglia, quae Musas et studia litterarum superbissimis Academiarum tectis excepit, quae opulenta hereditate haec scientiarum domicilia velut in aeternitatem eruditionis ditavit, legum suarum studiosos patronosque causarum ideo non potest Latinae eloquentiae aut philosophiae humanitate adornare, quia in iis legibus nullum Romani iuris inest aut peritae antiquitatis vestigium. Gallico sermone conceptae sunt, prisco illo et quem in antiquissimis auctoribus aut neglegimus aut ridemus. Si quid scriptum est verbis in hodiernos usus durantibus, hoc ipsum imposito dumtaxat accentu et pronuntiandi errore suum fecerunt. In hanc artem institutis raro maioris scientiae cura est, et ut plurimum nec Latini sermonis elementa perdiscunt. Satis ad advocationis rudimentum putatur priscos illos codices legere posse et loquendo corrumpere. Ita initiati adolescentes in collegiis eiusmodi argutiarum agunt, multoque tempore provectiorum colloquiis et usu edocentur; nam nec modico aetatis dispendio tam laboriosa ars et tot diffusa ingeniis constat. Non in ea regione certior ad divitias via est, quippe Anglia ab externis quieta terroribus, se ipsam contentionibus fori (haud multum impari cladi) permisit. At cum praeterea eximii magistratus in praemium illius scientiae destinentur, nil mirum est ingenuos adolescentes eius studio capi; adeo ut nulla sit patriciorum gens quae non cognationis iure a quo in litibus sublevetur inveniat. Eiusmodi advocatis vestis est in specimen suae artis: ad pedes pertinens, toto margine, quantum in conspectum prodit, gentilis cuniculi pelle suffulta. Hanc et domi subsidium et ornamentum publice habent; nec dubitant in publicum ocreati procedere, etiam calcaribus verberantem pulsantibus togam.

Gallia aliis virtutibus vitiisque suarum causarum oratores instituit. In Academiis nomine iurisprudentiae aliquamdiu degunt. Illic quidam litteris propitio genio incumbunt. Alios putes in veternum aut immodestiam natos. Utrisque (proh tempora!) inde abeuntibus idem honos, eorundem titulorum promiscua merces. Qui enim inutili lascivia aut torpore lusere, nihil minus modicae pecuniae ope ad munus advocationis perveniunt, emptis scilicet iurisperitorum suffragiis, quibus de discipulorum eruditione testantibus magistratus et iudices credunt. Iam olim ita tradito more ut is honor eiusmodi testimoniis haberetur, nondum eruditorum et quidem iura docentium animis ad facilem et promiscuam mercaturam prostantibus. Et hi immerita dignitate sublati, in ignobilibus deinde coloniis agunt et inter parem animorum caecitatem, obscuro tribunali ad miseram clientum advocationem sufficiunt; vel si inter divitias nati sunt, paternis opibus statim excepti (proh nefas!) et in magistratum quoque excrescunt.

Qui vero laetum ingenium iurisprudentia primum, mox eloquentia perfecere, ii sua virtute totum ordinem patronorum in amplissimam laudem attollunt. Vix in aliis hominibus tam sincera humanitatis studia, tanta cura aut tam felix litterarum; adeo ut simplicitatem Musarum (quas austeri rudesve philosophi paene rusticas extra hominum consortium tenent) erudiisse videantur ad civilis vitae astus, et deductas de suorum montium secretis verae luci aptavisse.

Quidam tamen ex illis nimiae eloquentiae studio peccant et iuventutis stimulis aut gloriae ferventes a commisso patrocinio deflectunt. Iudicum quippe et auditorum auribus ad voluptatem servire adeo curant, ut ex omni numero neminem minus iuvent quam clientem, et quod poeta olim risit, dicturi de capellis amantament
(i.e. pars clausuli "ut...neminem...iuvent...et...ament")
ab Hannibalicis ordiri furoribus, luctumque Cannarum et rubentem Romano sanguine Aufidum memorare.
Martial 1.19
Non de vi neque caede nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis:
Vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari:
Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et periuria Punici furoris
Et Sullas Mariosque Muciosque
Magna voce sonas manuque tota.
Iam dic, Postume, de tribus capellis.
Alii exercitis per fallendi consuetudinem animis regnant, venalemque in quodvis patrocinium fidem malo innocentiae exercent. Ita obruere veritatis indicia, ita magna specie inanes induere umbras et plus iuris in foro suo ingenio quam legibus facere. Documentum tam publici mali: nullae lites, nulla in iudicium vocata flagitia, quae non patronum inveniant, modo sit advocationi pretium, cui tamquam omnis patriae caritatem vincenti obsequium numquam deest.