Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Populi qui in neminem ius regnandi contulerunt, licet ab omni nomine servitutis abhorreant, tamen sinceram libertatem non habent. Magistratibus enim opus est, quibus ipsi se tradant, vim publicam, quam toti genti inesse gloriantur, in paucissimis hominibus adoraturi. Adeo illic etiam ubi omnes regnare existimes, magna pars servit, arcana rerum lege ita nexus et seriem universi dispensante ut ad divinitatis imaginem unius capitis nervis multa membra temperentur. Paulo illustrius in optimatum imperio elucet haec dominandi vis, utique paucos amans; maxime autem in regno, ubi omnia unus potest. Illa autem potentiae magnitudo, cui Numen arcana vi mortales subesse imperavit, non in illorum gratiam qui ad hoc fastigium legerentur instituta est, sed in eorum qui parerent. Itaque vel regum libidine ad voluptatem et ambitum suae dignitatis utilitatem corrumpente vel ignoratione populi sua commoda non semper capientis, regium nomen saepe invidia afflictum, saepe in variis regionibus ingenti clade eversum est - ac deinde restitutum.

Respublicae, quotquot olim viguerunt, primum reges habuere. Quibus expulsis et per verae libertatis imperitiam devotis, successit aut caecae popularitatis imperium aut permissa proceribus potentia, id est, multiplex pro unico quod expulerant regnum. Ac ut membra, quae violentia de naturali sede dimovit, non nisi per violentiam in articulos suos redeunt, ita provinciae quae hoc modo ab optimo genere gubernationis diverterant prius errorem multis cladibus expiarunt quam antiquae et a se proiectae rectitudini redderentur. Quippe in illis rebuspublicis cives multo ambitu provecti sive armis suum nomen inclytum fecerant, sive plebis errore nimis amplis aut diuturnis magistratibus assueverant, saepe occupatae reipublicae vires ad se traxere regesque se dixere. Sed necessaria in novis omniumque odio flagrantibus rebus atrocitate terribiles, scelere quaesitum imperium adeo foedaverunt ut peius plerique populi de regibus inde sentirent, nomenque tyranni, quod olim insigne regnantibus, in publicam infamiam odiumque concederet.

Ceterum in eos affectus inspecturus, quos regibus fortuna sui fastigii inspirat,suspiratnon sub uno velut fato omniumomniumomn√ć (=omnem)regum purpuram cogere debet. Diversae ad idem fastigium viae non unam omnibus mentem iniiciunt, seque longe aliis consiliis regere solent qui novas habenas in rudem adhuc eiusmodi imperii populum moliuntur quam qui iam assuefactis gentibus tuto et per ipsarum vota regnant. Rursus alius sensus est hominis sceptrum per suffragia adepti (ut in Pannonibus Sarmatisque fit et ipso nomine Romani Imperii) alius paternas atque avitas opes tenentis cum hereditate imperandi. Nova regna nec constantia populorum nec adhuc vetustate inolita principem suspicionibus assidue perurunt. Adulari ille ultimae sorti, timere magnates, maxime cum timeri se putat;principes...illi...putantprincipum...illi...putatreputare assidue nondum constitutas res sub ipso fortunae motu posse quam condi tam everti.tam facile evertiNeque modo his cogitationibus inquietariinquietariinquietatiquos ad purpuram occupatae tyrannidis nefas provexit, sed et quibus insuetae regio nomini atque imperio gentes bono iure traduntur.

Acrior tamen in tyrannos hic pavor quod, sive rempublicam oppresserint, vindices libertatis optimates timeant (quos antea sibi pares aegre servire non dubitant), sive in regnum invaserint, iis expulsis quibus illud debebatur, populum in veteres dominos pronum assiduae cogitationis molestia sibi fingant. Itaque nec amicis satis fidi sunt, quod ad notitiam consiliorum admoti sciant quoque a quo latere sua tyrannis peti possit et laedi; et fidem in nemine expectant quam ipsi violarint. Palam tamen et ex composito subornata benevolentiae materia integritatis famam amorisque in rempublicam ambiunt. In egenos liberalitatis effusae; ultores vitiorum quorum ipsi exemplum fecerant; legum denique optimarum operumqueonerumquepublicorum ad civitatum ornamenta vel auctores vel vindices, ita praesentem invidiam et apud posteros infamiam amolituri. Hoc modo tyrannus ut plurimum sortis suae, non ingenii vitio peccat aut necessitate probus est. Illius animus immodice austerus, et blandus intuitus,blandus intuitusblanduserectus ad omnia, praesertim quae formidet;formidatsincerae voluptatis ignarus, cuius spe diducitur, vano decore atroces molestias permulcens velut fuco et ipse sibi imponens.

At iustus rex seu comitiis seu sorte nascendi admotus imperio ipsa maiestatis conscientia elatus minus in ignobiles metus aut scelesta remedia demitti consuevit, etiamsi turbulentum forte tempus et populi nanciscitur insaniam ceteraque quae tyrannus semper timet.

Et hi quidem qui suffragio debent fortunam principatus in sua familia non haesuram, adhuc aliquo modo privati (nempe qua eos posterorum cura tangit), publica commoda non videntur tam vera totaque diligentia procurare quam qui suum iam a maioribus regnum etiam nepotibus adornant. Itaque illas curas quae populo debentur privatis suorum affectibus impendunt excusabili pietate, modo partita mens se utrimque respiciat: ita cognationis memor ne obliviscatur et regni. Quod si aliquem forte ex suis spe votisque in successionem regni destinant, tunc pretio et adulatione emenda suffragia, tunc omittenda vis et veluti supercilium maiestatis. Ita serviet per occultam sollicitudinem animus iis ipsis a quibus publicae venerationis cultum accipiet. In has suae familiae curas saepe periit absumpta eorum sedulitas, qui publicis antea virtutibus imperare meruerant. Nonnumquam et in peiora rapti suos mores corruperunt, veteris odii aut aemulationis memoriam exercentes, cum scilicet quos iniquos ante experti sint, quorum prona ad regnum suffragia non habuerint, ex animo minus delent, novaque potentia et se ipsam nondum capiens in ultionem intumescit.

Quod si nulla ex his aegritudine laborant, illos tamen ut plurimum sollicitat magna ac memorabilia audendiaudiendicupiditas, ut per ingentes illas res sibi suisque temporibus apud posteros nobilitatem dent. Tam hi autem impetus incommodi publicis rebus quam utiles esse possunt. Nam ut in pomis baccisque coacta et praeter assueti temporis legem maturitas insolentia quidem rei iucunda est; ceterum ipsae arbores medicamine aut admoto aestu praecipientes maturitatis tempus hoc edito spectaculo marcescunt; ita publicis rebus et praesertim gravioribus quidam ordo dictus est, quem qui pervertunt, salutem provinciarum videntur enecare. Nihilominus reges, qui per comitia id nomen adepti sunt, dum aeterni nominis ambitione flagrant, aut temere externam militiam aut intra patriae viscera novas res esse molitos omni aetati conspexeris, ex sua audacia et periculis suorum famam comparaturos, forte etiam aestimantes. Pauci cum Polonorum rege, Stephano Battorio, quid agant non ex se sed ex salute patriae metiuntur. Extat sententia illius, efficax ad tanti animi imaginem: "Efficiam vero," dicebat, "ut intelligat orbis quam praestet rex suae virtutis merito in tantum fastigium a volentibus provectus iis regibus quos invitis populis ius successionis obtrudit."

Reges autem, in quos verissime hoc summae maiestatis nomen cadit, perpetuam potentiam quam a parentibus acceperunt in stirpem transmissuri, iam non suffragiis populorum obnoxii a quibus olim omnia habuere, longe alio genio videntur ad regnandum instituti. Sed hanc mentem illorum se ipsam uni Numini debentem explorare fortassis sacrilegae sapientiae esset, neque fas nobis deprehendere illos motus quos ad gubernationem orbis et mutationem rerum - ac praecipua humani generis fata - illis divina vis ingenerat. Quaerant licet curiosi an sit utilius reges a puero in sceptra venire et huic magnitudini assuescere tamquam simul secum natae quam sub paterno cognatove imperio adolescere, tantae demum fortunae hereditatem adituros, num pacati nec quicquam detrectantis populi obsequium frangat mollitie regum animos tam secura potestate luxuriantes; an potius ille amor civibus regem veluti patremfamilias carissimorum domesticorum officiis conciliet; denique si aversis civium animis bello occupandusoccupatusoccupatumfuerit legitimus dominatus, utrum post victoriam princeps odio contemptuque grassaturus videatur; an vero experta pericula, nec aliter quam gravius reditura, eum ad alternam placendi sollicitudinemsolitudinemdeductura sint. Utrimque argumenta exemplaque non deerunt, quae (per vicissitudines mortalium rerum) quamquam sub iisdem saepe causis non eosdem tamen exitus sortita sunt.

Sed frustra est haec Numinis consilia explorare. Sit a curiosis cogitationibus intactum regum culmen ac, ut arcana in sacris vetustatis, non nisi ad adorationem suspiciatur. Nam optare bonos principes pietas est, damnare etiam nocentes religio. Ac cum praeterea non tam ipsi se regant quam ducentibus fatis permittant, quae per illorum affectuseffectusimperiorum inclinationes et incrementa constituunt, omnis ars atque prudentia inspicientium in eorum genium et de illo coniicientium saepissime fallit.

Primus ab hoc summo fastigio gradus est optimatum, tam horum in quos divisis regni curis principes acquiescunt quam eorum qui summa dulcique amicitia eorundem principum animis inhaerent. Per utrosque, veluti ostia fluminum ad ingens pelagus pertinentia, vota civium spesque feruntur. At ipsi diversis rationibus ad magna producti ne iisdem quidem studiis nituntur. Illis igitur, qui flore aetatis vel generis sorte aut vivendi dicendiquediscendiquecomitate se eximie principibus commendarunt, institutus ad placendum animus esse solet, quem scilicet propriis affectibus negatum exetom. ex/etdomini ingenio comparant. Mirum quidem artisque plenissimum hoc genus servitutis, vilem demissumque animum interdum adumbrans, nunc procax liberumque ingenium. Interdum voluptatem consectari, iocis ludisque incumbere fecundissimi laboris instar est. Etiam supercilio in dominos uti et paene regnare (modica tamen nec longa contumacia) principes haud raro accendit quam amare volentes tam amari. Quippe proceres in tam altum lubricumque producti, si dominum mollis animi esse cognoverint nec diuom. diuearundem voluptatum consuetudinem ferentis, parce suos aspectus iocosque aut quicquid in ipsis illi placet indulgent, ita dispensante prudentia ut amor saepe et per intervalla incitatus nec fastidium sui faciat nec torpore aut oblivione deleatur.

Quod si princeps facilis quidem sit in diversos affectus amicosque transire, sed quocumque se applicet ut brevi, ita caeca et vehementi amicitia incumbat, qui ab eo amantur memores inundari se altissimo aestu, sed in suum Oceanum stata mutatione redituro, quam avidissimis pectoribus de illa felicitate bibunt. Neque enim lassare hunc amorem flagitatis muneribus timent qui etiam, nisi tempestiva celeritate excipitur, ut vina aetatem non ferentia inutili veterno consenescit.

Longe alia ratio cum principibus ineunda qui, amoris torrentetorrentetortentenon perditi, illi suavitati qua ad amandum impelluntur consilium quoque addunt. Nam haec vera et (si mereris) perpetua benevolentia ut numquam omnia, ita semper aliquid poterit, nec tam spolianda illa arbor quam carpenda cum delectu, scilicet in proventum reditura. Igitur eiusmodi dominis gratiosi optimates dare se totos solent, nec umquam in amando maiestatem dediscentes mitigare obsequio; ius libertatis in loquendo aut monendo verecunde usurpare; saepius meminisse hos esse principes quam se amicos. Iis autem ut est prima et assidua cura locum quem propitiis gratiis obtinuerunt semper insistere, ita proxima sollicitudo opes interim cumulare, praefecturas, aut perennes inire magistratus, ut si a tanto apice excidant, saltem felix pristinae potentiae monumentum ad reliquae vitae securitatem duret. Qui vero vel suorum immemores vel fortunae confisi illas opes et tam splendidae amicitiae quaestum nihil parcente luxu aut incuria consumunt, dignissimos putes qui intempestivum tandem ludum in egena senectute inutili paenitentia damnent.

Est et cautio proceribus illis ingens et quae saepe neglegentes pervertit: non se domino anteferre in rebus utique quibus ipse excellere aut credit aut contendit. Subtilitatis gloriam amat, eloquentiae, fortitudinis, venaticae artis, militaris peritiae? Non vereatur concedere etiam qui sentit se victorem, ne princeps in aemulationem exardeat, quae amicitiam exstinguere solet et praeterea pervicacibus odiis foede saevire. Saepe enim non leni modestaque ambitione ac nec pro materia occupatus principum animus eiusmodi gloriae cupiditatibus incumbit doletque a palma excidere. Nec est aliud quo certius sibi dominorum animos purpurati isti parent quam si eos mirari assimulent - sed cum arte et quae fidem inveniat. Non enim iisdem adulationibus omnes patent. Ut quisque principum aut sibi maxime virtutis est conscius aut vana credulitate elatus, potissimum iis blandimentis decipi amat aut potest, tot omnium votis ad placendum laudandumque coeuntibus expugnantibusque verecundiam de se magna credendi. Nec minor ars extorquendae benevolentiae: est amoris simulatio, quadam Venere insinuante officiosam gratiam et pares affectus reposcente. Adhuc vivit, adhuc tantae fortunae praemiis incumbit qui incipientem domini caritatem eiusmodi casu felicissime fovit. Princeps cum equo in itinere prolapsus afflicto latere febriculae horrore temptabatur, ipse tristi perculsoque, ut videbatur, vultu tota nocte insomnis astitit. Sive ars sive pietas fuit, ita domini animum permulsit ut nemo deinde gratiosior haberetur.

Nec dixeris eiusmodi felicitatis arbitrium (qua, tot veluti rivalibus summas illas amicitias ambientibus, pauci quidam suis votis potiuntur) uni fortunae credi. Nam ut illa sua sponte non paucos principibus conciliat, ita multi artificio et calliditate destituti de tanto fastigio solent excidere. Ut quidem fortunae interdum est ad haec culmina quos placet subvehere, plerumque autem Prudentiae in ea felicitate positos posse servare. Ideo autem formidolosior res est hoc gradu prolabi, quia ad tantae amicitiae sacramentum admissi vix possuntpossintab eo vestigio nisi in odium aut certe fastidium recidere. Non tam quippe aboleri amor solet quam contrariis affectibus marcescere.marcescereacescerearescereaccessere

Hi vero optimates, per quos princeps praecipua momenta reipublicae procurat, quibus externas res atque civiles credens in arcanis consiliis potissimum fidem habet, dignitatis suae nervos longe solent in alios concentus temperare: scilicet ad se sic trahere ac propemodum suas facere altas illas et salutis omnium curas, ut non tam republica egeant quam suis officiis deinde respublica. Hoc autem assequuntur assiduo in haec negotia studio, ceterorumque ac nonnumquam ipsorum principum ingeniis ab intima illarum rerum cognitione quam maxime possunt exclusis. Nam tunc quidem tutissime omnia possunt, cum principes suarum rerum ignoratione et credulitate in ipsos laborant. Sed ignari suae famae veras voces non saepius quam ipsi reges exaudiunt. Non peculatus, non superbiae invidiam, non cetera facinora, si quorum infamia graves sunt, licet publica indignatione iactata, ante de suis penetralibus emanasse cognoscunt quam ipso pondere obruti simul se etom. etesse invisos et castigari intelligant. Vultus ipsis ut plurimum ad gravitatem compositi; non promiscui accessus, brevia alloquia, taediique aut maiestatis specie vibrantia. Inter hos pauci aliquiom. aliquinec negotiis confusos nec marcentes superbia vultus servant.

Digni hi quidem laude, sed nec ceteri accusandi qui mores ex dignitate instituunt et fortunae suae accedunt. Quippe necessaria quoque interdum est sublimis haec maiestas et de populi commercio excedens, in illis utique hominibus per quos reges praecipua suae potestatis momenta exsequuntur, cum maxime haec aditus loquendique ambitiosa difficultas reverentiam conciliet, quo freno cohibentur vulgi animi aut timere assueti aut spernere. Sed et illa strictae frontis asperitas, sive fastus est sive iustae potentiae indicium, indulgeri facillime illis potest qui in tot curarum praemium hoc honoris potissimum ac reverentiae specimen habent. Etiam perpetua negotiorum serie et fastidio attriti non utique possunt eosdem semper vultus, nil mutata aut afflicta serenitate, obtinere.

Quod si illa potentia simulque iuvandi ac fallendi solertia in impias mentes inciderit ac, dum se suaque respiciunt, publicae interim salutis oblitas, tuncQuid...oblitas? Tunc...licet in suis flagitiis virtutem solertissime adumbrent, tamquam rei domesticae neglegentes et unum principem remque communem videantur respicere; interim autem negotia eo flectant unde potissimum suae dignitati incrementum aut incolumitas allucebit. Si impeditis principis rebus plurimum possunt, dum eas omni diligentia videntur exsolvere, novis nodis colligabunt et veluti superfusa caligine imbuent. Quod si in placida utcumque respublica securius regnant, tunc etiam necessariosnecessariooderint motus sinentque sui temporis pacem in occulta malorum semina adolescere, et nepotes fortasse perditura? Quae denique reges suffragiis ad sceptrum vocatos, hos quoque optimates cupiditates torquent, subita utrimque potentia nec ut plurimum in sobolem transitura.

Quis eos igitur non miretur, qui in hac immensa potentia tam facile tantoque praemio, si vellent, peccaturi, tenere vestigium tamen possunt rectaeque virtutis meminisse? Quales in generis humani subsidium aliquot omni aevo ad hanc orchestram subvehuntur, in se rigidi candidaque et innocentiinnocentegloria omnem ambitum reipublicae donantes. Sed nec eiusmodi viros illa probitas ab invidia praestare tutos solet. Nam ab ipso dignitatum lubrico (cui dumtaxat pauci satis fortes insistunt) vitioquelubrico (cui dumtaxat pauci satis fortes insistunt) vitioquelubric{ [i.e. lubricum]...vitiumquesociorum, saepe eorum virtus infesta est. Neque maledicorum licentia amat ab illis culminibus abire in quaequam (i.e. in licentiam)potest meritissimo saepe indicio, numquam autem sine suspicione, grassari.

Fructus porro tam ambitiosae dignitatis eximius, quod tuti et extra teli iactum positi ceterorum in se invidiam contemplantur, iis quoque ad se colendum coactis quos sciunt non aliter quam a maligno pectore et aemulationem celante imaginem benevolentiae extorquere. Nam haec admirationi coniuncta invidia et in solam felicitatem exerta nescio quo sensu ambitiosae voluptatis solet hos ipsos quos petit permulcere; quippe eos magnitudinis suae admonens et humilitatis ceterorum.

Est et eorum alia, sed multo praestantior, in gerenda republica praerogativa: posse magnis et virilibus ingeniis, quae rei familiaris angustia aut aliae difficultates premunt, propitiam manum dare et veluti adesse naturae imploranti. Quod ut illis facere est decorum, ita nec impune possunt omittere, scilicet vel tacita indignatione bonorum castigati vel assidua exprobrantis virtutis imagine apud se hanc culpam luentes. Cum enim hoc ipso attolli meruerint, quod aut sint aut credantur primae illius et prudentis industriae viri, quid morantur suam sortem agnoscere et ingenii similitudine iunctos cognata caritate complecti? Nec ignorant qui ii sint aut unde petendi. Nam ut omnium animalium oculi, nisi caecitatecaecitatecaecitati
"damno" non cum dativo, nisi forte usus est biblicus: "damnabunt eum morti" Ev. Marc. 10:33
damnati sint, sui generis consortes et vident et agnoscunt, ita animi caligine exuti etom. etin ingentis iudicii felicitatem diffusi suae sublimitatis socios non dubia contemplatione deprehendunt. At nec dicant se multitudine huiusmodi ingeniorum premi. Iis omnibus neque se neque rempublicam sufficere posse. Bene consultum generi humano si tanta praestantium animorum messis esset ut, distributis inter illos rerumpublicarum negotiis, superessent adhuc vacui aliquot superfluo et inutili munere a Numine orbi donati. Multo parcius cum felicitate hominum actum, rarumque in omni aetate ac populo fuit altum ingenii acumen, purum aptumque omni vitae cuicumque incubuerit, excultum disciplinis, exerta fortique verecundia natum omnia nec quid nimis audere.

Illas mentes cum optimates vocant in publicae felicitatis partem, se ipsos quidem primum quasi illius genii participes commendant, tum reipublicae nervos addunt, numquam pulchrius quam a sapientibus gubernatae. Sane ut artium, quaecumque eminent, famam multitudo artificum et imperitia saepe afflixit, plerisque ad ea quae promittunt rudibus sedsedsetvanum modo nomen quo commendentur quaerentibus, ita sapientiae gloriam atque scientiae haud raro indigni homines, nec quid minus quam cum Musis aut prudentia locuti, corruperunt. Sed incumbit summis hominibus fictae et adulteratae virtuti illudere; veram autem industriam, imperitorum praeiudicio non obrutam, a iustissimis praemiis non arcere.