Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Sed in recendendis mortalium affectibus praeter fas ac humanitatem esset amoris oblivisci, qui in omnium animis nisi prorsus barbaris regnans, tamen quosdam vehementius suis curis imbuit sibique propius addicit. Est autem blanda et irrequieta cupiditas iis ipsis placendi qui nobis sive forte sive sua virtute sive nostro denique errore placuerunt. Et is quidem, velut insidiis ita irrepit ut nos ante sentiamus amare quam instituamus de amando consilium. Neque arduum in ipsis initiis esset excutere tantum pondus, nisi sensim neque sine suavitate incumbens ita eos ipsos suis lenociniis caperet quos affligit, praesertim inexpertos, ut putent inhumanum facinus fore sibique omnino incommodum, si influentis mali dulcedinem ausint a se severo imperio arcere. Hoc autem affectu, si institutio recta accesserit, nihil in mortalibus magis eximium. Namque et omnibus virtutibus quandam ex se venustatem concilians, interdum ipsa vitia excusat. Male nihilominus severi homines amorem aversantur, eumque foeda et enervi imagine sibi fingunt, quo nihil in humanis rebus sincerius, modo in iustis limitibus et a virtute factis ardens, non etiam suo incendio quae vetantur corripiat.

Neque in adolescentibus tantum aut maturae aetatis hominibus blanda illa cupiditas concitatur, sed et pueros in innoxiis sollicitat annis, ut intelligas hunc ignem dignis pectoribus paene non tam accedere quam innasci. Et quoniam minus se regere curisque, etiam supervacuis, moderari pueri et adolescentes possunt, ideo magis anxia in ipsis haec sollicitudo solet incumbere. Indeque illis animus ad eximia consurgit et suam aetatem supergressa, tamquam ipsis hoc experimento probaturis an digni sint qui iam ament. Adolescentulus quidam in scholis agebat multa cura monitisque magistrorum in pares suae aetati disciplinas sollicitatus. Sed ingratae litterae erant ludi otiique libertatem amanti, cum ecce ad idem oppidum forte matrona nobilis cum duabus ex se natis virginibus divertit, et quoniam necessitudo inter utramque familiam erat, statim iste in diversorium mulieris ad salutationis officium deducitur. Nec mora, cum alteram ex puellis intentius mirari, mox inhaerere sermonibus, ad extremum eodem ipso die efflictim amare. Tum primum rudis et solutus animus ad curas adactus est. Itaque postero die repetit ignoti vulneris conscium locum et aegritudinem suam diu protracto colloquio ita pavit ut deinde peius doleret. Nam ut tertius dies illuxit, matrona cum omni comitatu profecta paene vivum adolescentulum non reliquit cui, ne aliquod solatium haberet, premendum quoque erat tanti incendii malum, ne vel parentis supercilium cogeret vel inter aequales traduceretur. Diu intra se collecto consilio, nihil utilius vidit quam ut studiis litterarum totus incumberet; ita quippe parentem conciliari sibi posse, qui non tantae in studiis diligentiae suum ludum negaturus videbatur. Ab hoc igitur in recte collocati temporis praemium veniam exorare statuerat visendi celebrem in proximo urbem. Ea erat in qua puella habitabat. Haec non perfunctorie agitantem maxime praeceptores aequalesque mirari, subindeque requirere quae illa animi mutatio, quis subitus ad litteras ardor paulo ante ipsum scientiae nomen fastidiose damnantis. Quippe adhuc quiescentibus ceteris in studia surgebat, nec aliter quam saepius iussus secedebat ad ludum. Amoris impetus, cui haec diligentia dabatur, ita sensum laborum mitigabat, ita Musas adornabat, ut nec cogitans puer illarum dulcedine caperetur. Mox, ut solet in eiusmodi praecipue annis, cum conceptum de puella iudicium et quicquid ille ignis insanienti subiecerat longiore absentia iam torperet, haesit acris sciendi cupiditas, et ipse liberalibus stimulis fervensserviensadeo in haec Musarum studia subvectus est, ut deinde litterae huic etiam non pauca debuerint.

Ceterum pertinax amor nec qua reliqui motus facilitate sanabilis, nisi in cunabulis pereat, vix aliter submoveri quam tempore potest, dum lassus scilicet exspiret. Cum enim in cursu est, semper habet quo sui imperii atque iugi fastidium tollat. Nam si amanti per aegritudinem malorumque perpetuam faciem aliquo modo successerit, omnino sibi crudelis videbitur si illam amoenitatem a se velit abigere. Sin vero fortuna severior aut spem in longum produxerit aut hanc quoque sustulerit, tunc etiam dolor placet et sibi ipsi miserabilis animus suam cladem inter suspiria recognoscens liquescit in delicatae tristitiae voluptate. Sed maxime tectus ignis duraturo spiritu viget, sive furto inter duos iurato ipsa secreti et coniurationis dulcedo placeat,placetsive ne mutuus quidem amor sit, ipso dumtaxat supplicii sui conscio qui sentit se ardere.

Nec existimes in dispari tantum sexu hunc affectum convenire. Nam et Alcibiadem Socrates amavit, nec Lycurgus in turpem instituit disciplinam ne quis iuvenum suo amatore vacaret. Pudicitia naturae ad iustos et egregios amores ducentis saepe haec discrimina non videt, multosque ex probissimis cernas ipsa iuvenum cura, id est, si recterectamrectarationem ponimus, amore macerari. Et hic amor est quidam benevolentiae nexus, quem amicitiam - sed ardentem - appellaveris;appellaverittum morum in iis quos amamus formandorum studium; perpetua denique vota pro eorum gloria ac salute, etiam quicquid egerint ne non succedat timor, et semper quantumcumque fortuna indulserit visa illorum virtutibus esse iniqua. Acris illa est neque minus irrequieta cupiditas quam quae venustatem alterius sexus in licentiores usus conciliat. Sed nec putes eximiae castitatis exempla inter disparis sexus amantes durare non posse, licet res periculi plenior eos ipsos saepissime fallat, qui paulatim se invitis vel nesciis aliter amant quam aut velint aut credant.

Est autem hominis animus, quem ad amandum natura produxerit, praecipue mitis ipsoque oris habitu modestiam et simplicissimae virtutis speciem gerens, clementibus magnisque spiritibus factus; neque vindictam contemnere neque iram supplicibus donare difficilis; cum quid ipse peccavit, in paenitentiam pronus; humanitatis officia amans, impatiens otii et omnium quae in segnitiem solvunt; modo non tanti muneris oblitus, quod a natura accepit, suae indolis felicitatem lasciviae malis et veluti veterno corruperit.

Vanum esset totum naturae ingenium in mentium humanarum multiplici sorte ludentis persequi velle. Quae hic tamen posuimus praecipuorum fontium instar sunt, unde mox rivuli in vitia et virtutes secantur, ut ex eorum notitia intelligas qui homines regi possint, qui ad amicitias et consuetudinem vitae apti, denique qui timendi aut infra curarum gravitatem sua inertia vel etiam levitate ponendi sint. Quippe probitas atque nequitia, verae aut fucatae sapientiae indoles liberalis etiam et angusta, et quicquid in rebus publicis privatisque potissimum eminet per horum affectuum fortunam generi humano dividitur. Ex hac autem contemplatione animorum, iusta quaedam virtutibus et vitiis merces accedit. Nisi enim curiose in haec naturae penetralia spectemus, saepe se turbulentum ingenium pro forti atque laeto ostentabit; tardus animus aut inanis debitum maturae gravitati aut eloquentiaeeloquentiae suaepretium inveniet; vicissimque iacebit incognita virtus, quam saepe prima fronte quaedam vitiorum opinio aut imago infra iusti decoris fastigium premit.

Sed ingenium, ut plurimum multo recessu abditum, non utique potest sine longae prudentiae sedulitate deprehendi. Ideoque qui ex primis indiciis de hominum moribus ac indole iudicare non verentur, ipsi se in longissimos errores plerumque impediunt. Certe ut in gladiatoria arte nihil periculi plenius quam si cum homine, cui torvi oculi exerrant, dimicandum sit (quia quo ictum destinet, deflexis ut videtur in contrariam partem luminibus, vix coniici potest), ita cum illis acturus, qui suum ingenium vel arte vel corporis beneficio prorsus dissimulant, debet longa severaque disceptatione a se ipse quid de illis sentiendum sit exigere ne, si eos iniquo suffragio aut inconsulte propitio aestimet, etiam omnium primus suae sententiae poenas luat.

Frontis praecipue corporisqueom. corporisqueimago saepe inexpertos decepit. Quam multos truci vultu ipsoque supercilio timendos humanitatem credas abigere, quos si propius adire contigerit, iam ex prima colloquii lenitatelenitatelevitateplacatus humanissimos esse non dubites? Alios ipso corporis motu mensuraque suspensi vestigii se in superbiam componere putabis, qui ad illam tumoris speciem vel natura vel innocenti consuetudine facti mite ac facile ingenium in omnes humanitatis leges sub hac larva instituunt? Neque in contrarium desunt in quibus praeter corpus in simulacrum virtutis effictum nihil quod ames invenias. Nunc quietae lenitatis specimen, quam vultu exhibent, tristissima iracundia corrumpunt. Nunc vividis oculis impar ingenium subest. Denique velut inom. ininsidiis interdum vitia collocantur sub earum virtutum levi bractea a quibus potissimum divertunt.

Haec autem tam immensa ac perplexa animorum cognitio non potest praeceptis definiri, neque aliter quaeri quam eiusmodi hominis longo usu, qui tam sua prudentia quam erroribus in ista arte promoverit. Illud vero cavendum est ne ex una virtute vitiove de indole atque animo universe sententiam feras. Multi enim adeo felici ad disciplinarum aliquam ingenio nati sunt ut, quamdiu in illa versantur, nulla prudentiae atque industriae signa desint. In ceteris autem rebus inepti insulsique, ne bonae quidem mentis vestigia umquam prodant. Aliis suus dumtaxat naevus ita additur ut in reliqua vita sapientissimi, in una tamen parte aut studio videantur delirare. NeNecex ipsa quidem consortii et convictus suavitate aut elegantia de ingenio aut sapientia iudicandum. Saepe enim in quotidianae vitae consuetudine minus offendunt angustae indolis homines quam quos magnitudo naturae laetioris laxavit. Dum hi scilicet sibi diffisi timide custodiam sui agunt vel aeterno studio hos publicos mores (nempe ad maiora non idonei) consectantur, illi autem capaciori ingenio aut haec vulgaria minus curant aut admittunt etiam vitia non raro virtutem stipantia.

Sed nec satis est hos naturae impetus vestigare animos mortalium in diversa destinantis. Adhuc aliquid ultra est quo ingenia perficiantur aut mutentur: nimirum sors vivendi squalorve vel dignitas in quam casu aut virtute unusquisque pervenit. Quot enim ad ingenium rectum ac mite geniti vitio nimiae felicitatis ipsi suam indolem afflixerunt? Quot mentium laeta sublimitas et, si fortuna sineret, in exemplum omnis virtutis suffectura, ubi pertinaci egestate aut fortunae iniquitate premitur, suae praestantiae oblita etiam in contrarios affectus degenerat? Athenion tamdiu mores ad publicum probitatis exemplum componens quamdiu in Academiarum spatiis inter famemfamamet centones pro virtute dicebat, nactus tyrannidem statim cum viliori pallio etiam philosophiam excussit. Abdolominus quotidianum victum ex hortuli cultu quaerere suis manibus assuetus, cum destinaretur ad Sidoniorum regnum, optavit ut, qua modestia inopiam tulerat, ea sceptrum pati posset. Nunc igitur et hos quoque videamus affectus, qui ex condicione fortunarum et genere vitae hominibus accedunt et nonnumquam enecant mores, quos simplicitas naturae nullis obruta cladibus aut illecebris corrupta tradiderat.