Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Veluti sub iis sideribus quae multo frigore humentive aÎre solent candidos caesiosquecaesiosquecaeciosquecaecosquepopulos educare, nonnulli haud secus quam in vicinia solis fusco vultu inumbrantur. In iis autem plagis, quae nimio sole flagrantes plerumque spissiori sanguine subiectas gentes tingunt, quorundam hominum candor a patria ferrugine recedit. Ita in humanis populis quaedam asperae mentes rigent; aliae de patria barbarie nihil habent; crassae aliquae in tenui caelo mentes, tenuesque in opaco. Nec ulla est regio tam prosperis aut malignis illustrata sideribus, quae non omnium vitiorum examen simulque virtutum in suis alumnis exceperit. Quippe singulis mortalibus praeter patriae suae indolem adhuc proprium aliquid natura concessit, prorsusque ingenti miraculo per tot saecula et nomina populorum unicuique hominum sua lineamenta invenit, quae tam frontis quam animi habitum a reliquorum corporum mentiumque similitudine distinguerent. HuncHincillius mirabilem ludum, tot hominum affectibus animisque variatum, haud quis facilius cogitando assequetur quam pictor suis tabulis omnium corporum species atque formas incluserit. Licet tamen, tamquam eminentes in condendis silvis arbores, praecipua ingeniorum et affectuum genera intueri, quibus homines agi solent ac propemodum componi, simulque a ceteris insigni discrimine separari.

Neque superflua cogitatio erit eo modo percensentis diversissimas hominum classes, in quibus se unusquisque inveniet et, qualis esse velit aut timeat, tamquam ex sequestra et aliena imagine deprehendet. Ac praeterea cum nullius ingenii species tam lubrico aut vicino vestigio in vitia propendeat, quae non facile prudentiae habenis intra rectum flecti possit, nihil quoque tam cognatum virtutibus quod non pravitas utentium corrumpat, iuvabit affectus impetusque mortalium suis bonis malisque stipatos contemplari et, quatenus aut noceant aut prosint, vestigare, ne deinde aliquos immodice laudemus, vel supra fas et aequum aversemur.

Igitur mortalium ingenia recensenti statim occurrunt extemporaneae subtilitatis homines: illi scilicet, qui quoties loqui placet, subita ac plerumque festiva oratione per susceptum argumentum decurrunt.decurrentHi si iusto pondere, ut solet, destituuntur nec studio eloquentes nec sapientes consilio, sed tum demum cum loquuntur roganturque philosophi aut oratores facti, possint uno pretio cum mercibus aestimari, quae per se inanes ipso fuco artificii imponunt. Eorum duo genera invenias. Quidam in privatis et concisisconsciissermonibus regnant, brevi nitidoque acumine et semper veluti in aliorum ineptiam intento. Alii propius ad eloquentiae dignitatem perveniunt, quandocumque placuerit, statim torrente ingenio,ingeniipublice aut inter suos dicturi, rerum omnium quas viderint legerintve opportuna subeunte memoria. Utrorumque pompas ac faciles impetus mirantur non modo imperiti sed et interdum qui meliori eruditione imbuuntur, dum ab eiusmodi ingeniis multos iocos atque sententias vident facile ac veluti temere effundi, quas ipsi non nisi anxio et severo labore possent exprimere.

Nam quid illis hominibus (ut ab illis scilicet ordiamur), quorum brevis vivaxquevivaxquevicaxqueprocacitas eminet, magis putes ad industriae simulque leporis imaginem factum? Quid elegantius quam ad omne argumentum sententiolam habere? Quid urbanius quam omnium dicta factaque excipere improvisis salibus vel prudentia, quae facilis et nata sub manu ipsa celeritate placet? Huic venustati si accedit corporis gratia vel hominis dignitas, et praeter haec non immodica sed secura audacia, regnabit ubique illa iocatio, his etiam non ingrata quos lacesset, et veram exactamque sapientiam in egregiis sed tardis hominibus suo strepitu obruet. Sed haec loquendi felicitas frequenter suis morbis infesta est. Tolle illos de privato consortio et a subitis fractisque sententiis, id est a velitatione prudentiae; deduc in certamen prolixae orationis; tum sterilitatem egenarum mentium nec sufficientium ad veram longamque sapientiam haud dubie contemnes. Quod si et illa quae in iis miraris, dicta concisa et veluti brevi fulgure micantia, scriberentur, ut non abrepto et intercepto animo simul incidant atque effugiant, sed ad maturam iudicii severitatem exigi possint, quam saepe inania aut inepta viderentur, quae nunc inani praeiudicio et lepore celeritatis fallunt? In iis igitur hominibus non altum et perenne ingenii flumen, sed naturae impetus aliquis, quae ut exiguas aquas, si in sublimi natae sunt et iniqua tellure opprimuntur, quo angustior est exitus, eo maiori nisu in altum propellit, ita scintillas sapientiae statim nisi excipiantur exspiraturas, magis vivo et sonoro strepitu laxat de custodia parvarum mentium et in hanc tantum abortivam sapientiam felicium.

Alii autem quibus ita in prolixam eloquentiam fusa ubertas est, ut per inexhaustum spiritum verba utique et sententiae sufficiant, clari quidem apud populum esse solent, si inter publicos coetus in foro templisve audiantur. Grati quoque in privato usu vitae, si tam possint tacere quam loqui. Sed cum omnia animalia id quo potissimum valent arcano impetu sentiant et eo uti ament, tum isti maxime sua eloquentia delectati, qua una insignes sunt, haud facile modum tenent, quamcumque rem dicendi libido rapuerit; ut mirari iure possis, in tanta imprudentia tam commode dici posse. Solutis deinde colloquiis, quae importune produxere, cum illos, quos loquendo fatigaverunt, laetae et porrectae frontis vident, non cogitant ab intempestivae orationis fastidio dimissos gaudere, sed ut perfusos magnifica voluptate, eo omine sinunt abire ut, si in se rursus inciderint, de eodem cibo gustent. Amplae hae mentes et sponte naturae per omnium paene rerum seriem patentes; non tamen exactae neque tinctae aut imbutae, sed singula praecipiti cursu libantes. Et ut Echo neque postremas quas acceperit voces tenere neque quidquam ulterius ingenio loqui potest, ita isti omnium rerum scientiarumque primas species sibi a capaci natura subiectas facillime, ac paene nec cogitantes, admittunt. Aliquid autem amplius atque exactius in earundem rerum studiis aut facere aut velle vix possunt. Ingens quidem argumentum esse crediderim non iudicio animi, sed impetu et veluti fortuna, tantam rerum copiam ac indigestam venustatem ab iis produci, quod omnino de quacumque re sermonem instituterint, illa pari ubertate huic verborum et sententiarum pompae sufficiet. Ut vero aliquid memoria in ipso orationis cursu subiecerit, ad hoc ilico divertunt, inde quoque in aliam, ut forte inciderit, partem, tandemque per diversa capita diffusi, non saepe originis meminerunt, unde universus sermo defluxerit.

Ergo isti vagis animis nec in certam rem definitis non summam modo illam, sed et vulgarem inter mortales prudentiam plerumque non vident. Quidam sui ipsius immodici laudatores; alii nec amicos nec se ipsos iis officiis iuvantes, in quibus sedulus labor unique negotio inhaerens aptandus est. Leves plerique et ut passim provolantibus rebus varii, ita nec a sententiis, quas videntur imbuisse, in alias transire difficiles. Tamen, ut maximam speciem habent cultae indolis et per omnes scientias adornatae, plerumque ad rem et famam promoventes debita uni sapientiae bona occupant, maxime si, ut vim suam intelligunt, ita et vitia non ignorent, habilique velut fuco se tegant, ne cui (saltem e vulgo) sit aditus ad naevorum suorum contemplationem. Id autem potissimum assequentur, si in loquendo sibi imperent, neque sinant evagari subitassubditascupiditates, et quoniam ut aptissimo ad omnia condimento, ita eloquentia omnia auribus conciliantur, varios sermones cum variis callido delectudeflexudeflectuinstituant, semperque eius generis quo audientibus possint imponere: nimirum apud militares viros aut ignaros vetustatis, de divinis rebus agant, de ritibus antiquorum, de populorum gentiumque origine, et si quid est praeterea in scientiis curiosa venustate spectabile. Cum iis quos lychni umbraeque scholarum rudiores ad civilis gubernationis disciplinas faciunt, de populorum et imperiorum fatis, de principum genio disputent. Neminem denique in sua arte lacessant. Neque enim ingratum in sociandis interdum sermonibus ad res iis qui audiunt alienas aut ignotas divertere, praesertim cum et nova nos delectent et de iis quae nescimus quaedam nos altior opinio et reverentiae plena subeat. Minus periculi istis oratoribus erit, ubi cum humili et angusto animorum genere agent, cui omnia quae audaci laetaque facundia effunduntur, tamquam sacrae et per oracula editae voces placent. Igitur has ubique partes suscipiant, quas ex audientium sorte ad suam famam esse crediderint. Quod quidem ideo facilius poterunt, quia adeo diffusa ingenia per cunctas scientias atque artes erudiri ita possunt, Natura praeeunte, et modico forte usu, ut de rebus omnibus non inepte loquantur, cum tamen singula magis non ignorent quam teneant.

Scribere autem eiusmodi oratori tam arduum erit et plerumque ad famam exitiabile quam facile et venustum est loqui. Raro enim illi spontaneae eloquentiae additur vis iudicii, quae stylum perenni gratia ad posteritatem deducat. Quippe promptus et paene turbulentus animus, ubi in otio, quodquodquiscribentibus datur, se ipsum recognoscit, ipsa rerum quae occurrunt multitudine oneratus et confusus, divitiis suis premitur. Nec scribere quae invenit omnia nec quae potiora sunt eligere potest.

Denique tam diversa est a loquendo scribendi ratio tamque alii nervi, ut qui robusta facundia assueverat quacumque liberet decurrere, iam in ipsa scriptione evanidos moliatur et veluti in somniis ictus. Caeci tamen suaque et aliorum adulatione corrupti nonnumquam gloriam eloquentia quaesitam scribendi cupiditate destruunt, multo magis e re sua facturi, si longam spem suarum scriptionum facere orbi possint, numquam autem editis libris in famae periculum venire.

His cautionibus, ille vivax et per omnia dissipatus animus subducet imbecillitatem suam oculis populi et in speciem sapientiae assurget, sive se regere ipsum possit (quod utique frequenter non videas) sive saltem consilii patiens suadentibus amicis acquiescet;acquiescatut qui prima vini caligine domiti adhuc sciunt nonnecse sapere nec monitis familiarium pervicaci suisuaom. sui/suafiducia obsistunt.

Ex adverso eiusmodi hominum est aliud genus prima fronte tam a specie suae virtutis alienum, quam isti eloquentes a vitiorum in quae nati sunt imagine recedunt. Hi igitur, cum subito loquendum est, tardam aegriusve sequentem orationem habent, haerentque saepissime blandimentis lacessiti vel iocis, quae subiti et expediti ingenii homines in quotidianis colloquiis tamquam levia tela contorquent. Neque autem sola verba aegre expediunt, sed sicubi etiam dicenda sententia quaerunt quid sentiant neque statim inveniunt. Verum advocato animo et in sese ad meditandum reducto, in rerum et negotiorum vim idonea subtilitate penetrant, verba quibus utantur apta concipiunt. Vis in illis recondita utilesque et verae, non fucatae et ex scholis umbratiles sententiae, et si eruditio ipsis accessit ususque scribendi, plerumque dignissimae quas posteris ipsi tradant. In hoc vero iis fortuna male consuluit, quod angustis retusisque animis ipsa primorum motuum verborumque specie simillimi, iniquissimo praeiudicio saepe iacent temnunturque. Ideoque ignota magnitudo ingenii non utique habet semper propitiam virorum principum manum, qua ad dignas sua industria curas et honores tollatur, veluti pretiosissimarum mercium decor, si sine titulo intra viles fasciarum nodos latet, non adducit emptores. Iis igitur hominibus utilitatis plenissima ratio est viam facere qua ad sui animi interiora adeatur, nebulasque amoliri quas in suo limine natura stipaverat. Hoc porro assequentur vel scribendo (nam quid est aliud tabulam animi proponere?) vel assiduo usu excitando lentioris ingenii acumen, ut quantum est tantum esse sciatur, aut denique quam possunt intima longaque familiaritiate cum illis optimatibus se miscentes, qui ut multo usu agnoscere robustae mentis vires, ita agnitas possunt provehere.

Inter haec nimii ponderis et levitatis mala posita indolesindoles etad humanae dignitatis fastigium pervenit. Huic modica inest (et tantum cum opus est) eloquentia et si tempus studiumve accedat, venustior; in familiari usu vitae prompta et nitida, non haerens et turbata oratio; vis iudicii non multum involuta, et quamquam acris subito, tamen post moram et consilium validior. Hic est demum idoneus virtutibus homo ad privatam sapientiam et publicam factus, aut si vitiis fecundum animum tradet, non quotidianae nequitiae velut moles, in quamcumque partem incubuerit, perniciosissimo casu omnia affligens.

Ampla autem ingenia ab opacis mentibus velut hac nota Natura distinxit, quod haec dignitatem suam agnoscant peragantque omnia liberalius, verecundis quidem sed erectis spiritibus, semperque diffusum aliquid et vividae maiestatis contemplantibus. Retusae vero mentes in angustas cogitationes atque consilia ipsae se damnent, numquam ausae a timida humilitate excedere. In parvis interim et mensuram sui animi non superantibus ad ultimam diligentiam exactae sunt, cum scilicet astus quidam illis ingeniis accommodatus sit, non altus ille aut nobilis, sed ut in exiguis et invalidis animantibus videmus, per diffidentiam suis rebus semper intentus.

Sunt quidem ex litteratorum numero, qui sive disciplinis suis faventes sive eruditionis utilitate (quam eximiam esse quis umquam nisi ex barbaris ignoravit?) decepti, negant aliquod ingenium in magnis numerandum nisi quod possit litteras capere, aut ullum ad iustum decorumdecorempervenisse, quod non illis ornatum sit. In hunc modum homines publicis virtutibus claros natosque regendis populis, si ad litterarum subtilitatem inepti sint, a verae humanitatis et magnitudinis classe excludunt, pessimo prorsus suffragio ac errore aut (si mavis) insania. Quandoquidem e contrario verius dicas neminem esse civilibus rebus parem, nisi in ipsis naturae divitiis conceptum; multos autem in umbra scholarum etiam ad laudem pervenire inanes et superflui acuminis viros, quippe quorum indoles intra metam nesciocuius scientiae damnata caligat ad utilis illius prudentiae lumen cui omnium litterarum disciplina donanda est - nisi forte non verius sapientia illum amabit, qui augurari in populis motusmotumet tempestivis remediis occupare poterit, quam in lunae solique defectibus doctum, astrorumque errores et redeuntes in circulum anni vices perpetua contemplatione numerantem.

Illi ipsi, qui adeo importunis laudibus Musas attollunt, non hunc tantum politum aut eruditum vocant, qui omnes scientiarum partes pari felicitate impleverit, sed satis est in aliqua modo regnare, ut si orator egregius ad argumenta se ipsam torquentis philosophiae ineptus sit, aut si non natus ad eloquentiam philosophus, si historiae aut poeseos rudis non hunc ideo a scientiae aut praestantis indolis titulis velint arceri. Quam igitur laudem pars disciplinarum aliqua ferre potest, cur ab ista scientia audent detrahere quae est in regenda societate hominum posita, ceterisque omnibus, quaecumque in humanis rebus sunt, antecellit? An sapientiam Graece tantum aut Latine, ac non potius arcano impetu et omnium linguarum sermonumque conscio suis alumnis loqui existimes? Parum est praestanti ingenio nasci, si nihil est aliud quam aptum ingenium ad academicae eruditionis industriam esse sortitum. Illi primi, quos habemus eruditionis principes, non in scholis sudaverunt, et erant tamen propitio caelo nati. Condere civium mores, patriam consiliis firmare, in ritus peregrinos intueri quaeque inde placebant in suos invehere, deprehendere caeli motus, ne anni spatia ad statos et necessarios gentium usus laterent - hoc tunc scientia erat, hoc nunc nostri litterati scilicet imitari arbitrantur. Quippe illi antiqui dum intentioriinteriorecura rudes populos student mansuetudini ceterisque conciliare virtutibus, statim facta est civili philosophiae origo. Dum mutua contentione provecti hoc vel illud populo persuadent, primae eloquentiae nata vis. Denique historiarum monumenta illorum veterum prudentiam atque astus narrant hodiernis litteratis tamquam successoribus, si et ipsi molem negotiorum ferre possunt; sin autem animo non sunt ad res civiles idoneo, tamquam custodibus et aedituis antiquae virtutis. Nam historiam ad solam contemplationem legere otiosa voluptas est; imitari autem laudatos olim viros vera et publica eruditio....legere inanis et otiosa voluptas est, quae absque fructu transit. Imitari autem laudatos olim viros vera et publica eruditio censenda est....legere inanis et otiosa voluptas est; imitari autem laudatos olim viros vera et publica eruditio censenda est.

Equidem non negaverim illud demum absolutum esse ingenium, quod ad rempublicam simulque scientias factum sit. Tunc quippe mutuo auxilio hae dotes se in caelum ipsae attollunt. Regit enim litteras, ne ineptiant aut sordescant, sublimis et ad sui saeculi morem formata calliditas, quam invicem litterae armant, ne expertis tantum rebus suique temporis notitia nitatur, sed peritia quoque et laboribus antiquitatis.

Si quis tamen, ut interdum fit, publicae luci et iuvandae patriae idoneus non eadem felicitate a Musis amabitur, nihilominus celsioris ordinis et elegantiae censendus est, quam qui dumtaxat argutias umbratilis ludi et quae cetera in scholis edocentur capere potest, inepto ad civiles disciplinas animo, quae potissimum usu constant. Adeo ut non per iocum magis quam ex philosophiae praecepto Favorinus scientiam Adriani metitus sit ex magnitudine potestatis. Adrianus Imperator famam scientiae quaerebat, et forte in Favorinum philosophum inciderat, qui ab eo lacessitus argumentis, parcius et ut victus agebat, quo Princeps impune exultaret. Obiurgantibus amicis quod tam facile cessisset: "Male, inquit, admonetis. Nam cur non doctissimum putem qui habet viginti legiones?" Haec non sine argumento philosophus, cum ex arte tot legionibus moderari sit altioris scientiae quam quicquid exercito et per contemplationem sublato acumine in scholis deprehendas.

Ceterum ut omnium rerum, tum ingeniorum maxime pulchritudinem saepe sui fiducia pervertit. Multi enim suae imbecillitatis conscii, id conantur a laboribus impetrare quod Natura negaverat, et assiduo cultu animum ita mitigant atque formant ut deinde supra illos emineant qui ad magna feliciter nati erant, sed suarum mentium robur inconsulte spectantes, laboribus tamquam supervacuis abstinuerunt. Ingens quoque inter hos ipsos discrimen est qui diligentiae stimulis exerciti perficiendo ingenio incumbunt. Nam nonnulli, quamcumque rem sibi ad labores proposuerunt, in eius dumtaxat apicibus summisque fastigiis occupantur, ad minora ac interdum necessaria ne cogitationem demittere quidem possunt. Alios adversus error habet, qui veluti ne quidveluti ac si quida tergo suspectum aut inexploratum relinquant, adeo exigua quaeque scrutantur, adeo quicquid didicerint scire volunt, ut nec progredi in destinata studia multum possint, nec ad veram et liberalem huius rei quam tam superstitiose ambiunt cognitionem pertingere.

Sed nec omnibus praeterea ingeniis vis eadem ad laborum patientiam et diuturnitatem concessa est. Nam quo subtilior est animus et in acumen magis factus, eo quidem sibi facilius in impeditas res viam facit, sed et citius aut magnitudine laboris aut longitudine hebescit. Quippe eiusmodi mentium custodiam habent non opaca corpora, sed aptata accipiendo caelorum haustui meantibusque sanguinis et capitis spiritibus laxata, qui ut aciem subtilius expromunt, ita sua tenuitate vanescentes, solo otio et ludo reparantur. Eiusmodi vero hominum non modo ipse labor, sed et pretiosum otium ideo erit, quia egestis mentibus novum robur sufficit ac plerumque solutum et huc illuc errantem animum altis seriisque cogitationibus implebit, veluti pinguium camporum felicitas, dum cessat a cultu, interdum in plantas sua sponte luxuriat nulla hortorum venustate deteriores. Ita Cosmus Medicaeus, idoneus prudentiae auctor, sensit, ille conditor florentis hodie in Etruria dominatus. Placide et veluti incurioso otio in altam lucem acquieverat, cum unus forte ex amicis supervenit adhuc inter somnum vigiliamque marcenti et: "Ubi, inquit, ille Cosmus, cui tamquam Argo rempublicam credimus? De die ne quidem oculis utitur. Ego quidem rebus meis iam in foro operam, iam domi meae dedi." Ad haec Cosmus: "An autem putas, inquit, meam diligentiam antevenisse, cuius quies operosior atque utilior tuis laboribus esse solet?"
unde venit fabula? V. Paulus Jovius in Elogiis aut vita Leonis

Quidam tamen exempti sunt huic fato, quod eximios animosom. animosa diuturnis laboribus arcet. Pauci illi et tamquam charissima munera rebus publicis a Natura donati, qui scilicet altum et penetrabile ingenium in prolixam sedulitatem demittant, non assiduae moli impares, non diverso negotiorum vultu confusi, adeo ut nati ad imbecillitatis humanae subsidium rerumque communium tutelam videantur.